Index of Latin Words and Phrases
- (quos vocant:
1
- A.C. :
1
- Agnoscimus item et confitemur imperia, regna, dominatus, et civitates, divisas et institutas esse a Deo: item imperatoribus in sua:
1
- Arcemus item quotquot ab ecclesiæ sancta societate discedentes, aliena dogmata vel ingerunt vel sectantur. Quo malo:
1
- Atque hanc ob causam ministros ecclesiæ cooperarios esse Dei:
1
- Atque sic quidem solus verus Dei cultus est, fides inquam nulla operum fiducia, operum fæcundissima:
1
- Augustanæ Confessioni, ejusdem Apologiæ, Smalcaldicis Articulis, et Catechismis Lutheri repugnent: quos etiam errores omnes pii summi atqueinfimi cavere et vitare debent, nisi æternæ suæ salutis jacturam facere velint:
1
- Baptisma quidem ex institutione Domini lavacrum regenerationis quam Dominus electis suis, visibili signo per ecclesiæ ministerium:
1
- Cœnam vero mysticam, in qua Dominus corpus et sanguinem suum, id est, seipsum suis vere ad hoc offerat, ut magis magisque in illis vivat, et illi in ipso. Non quod pani et vino corpus et sanguis Domini vel naturaliter uniantur: vel hic localiter includantur, vel ulla huc carnali præsentia statuantur. Sed quod panis et vinum ex institutione Domini symbola sint, quibus ab ipso Domino per ecclesiæ ministerium vera corporis et sanguinis ejus communicatio, non in periturum ventris cibum, sed in æternæ vitæ alimoniam exhibeatur:
1
- Cœtus autem sacros sic peragendos esse censemus, ut ante omnia verbum Dei in publicum plebi quottidie propronatur, Scripturæ abdita per idoneos ministros quottidie eruantur edisseranturque: sacra Eucharistia celebranda piorum subinde fides exerceatur, precationi pro omnibus omnium necessitatibus assidue instetur:
1
- Ceteras vero cerimoniarum ambages inutiles et innumerabiles, vasa, vela, vestes, faces, aras, aurum, argentum, quatenus pervertendæ religioni serviunt, idola præsertim et imagines, quae ad cultum et scandalum, prostant et id genus omnia prophana, a sacro nostro cœtu procul arcemus:
1
- Christus ipse verum suæ ecclesiæ caput ac pastor solus est is ecclesiæ suæ pastores dat et doctores, qui in ecclesia externa hac clavium potestate legitime sic concredita recte et legitime utantur. Unde illos titulotenus tantum pastores, caputque romanum minime agnoscimus:
1
- Conjugium hominibus omnibus aptis et alio non vocatis divinitus institutum, nullius ordinis sanctimoniæ repugnare censemus. Quod ut ecclesia hortatione solenni precationeque inaugurat et sancit, ita magistratus interest, ut digne et ineatur et colatur:
1
- De fide, et bonis operibus, eorumque mercede, et merito hominis.:
1
- De sequentibus Conclusionibus nos:
1
- De vera fidelium justificatione.:
1
- Deinde secundum leges æquas judicare populum: tueri pacem, publicam: rempublicam fovere, sontes pro delicti ratione mulctare, opibus, corpore, vita. Quæ quum facit debitum Deo cultum præstat:
1
- Ecclesiæ:
1
- Electi qui jam decesserunt, laboribus liberi, pace et tranquillitate fruuntur; non quod dormiant, aid oblivione sopiantur, ut fanatici quidam affirmant; sed quod ab omni metu, cruciatu, et tentatione sint exempti, quibus nos ac cæteri omnes electi Dei sumus obnoxii quamdiu:
1
- Est enim functio hæc nulli, quem non et legis divinæ peritia, et vitæ innocentia, et Christi nominis studio singulari esse compererint et judicarint ministri ecclesiæ, et iis, quibus id negotii per Christianum magistratum ecclesiæ nomine commissum est, concedenda. Quæ quum vera Dei electio sit, ecclesiæ tamen suffragio et manuum presbyterorum:
1
- Exihibitæ ordinibus Regni ejusdem in publicis Parliamenti, ut vocant, Comitiis, & eorum communi consensu approbatæ, uti certissimis fundamentis verbi Dei innixæ & consentaneæ,:
1
- Explicata hactenus, et asserta, per Dei gratiam, veritate, erroribus rejectis, et damnatis, abstersis iniquis calumniis; Synodus hæc:
1
- Filius, qui est uerbum Patris ab æterno à Patre genitus uerus et æternus Deus, ac Patri consubstantialis, in utero Beatæ uirginis ex illlus substantia naturam humanam assumpsit: ita ut duæ naturæ, diuina et humana integrè atque perfectè in unitate personæ, fuerint inseparabiliter coniunctæ: ex quibus est vnus CHRISTVS, verus Deus et verus Homo: qui uerè passus est, crucifixus, mortuus, et sepultus, ut Patrem nobis reconciliaret, essetque:
1
- Gal. i. 8:
1
- Hæc omnia de Quinque Doctrinæ Capitibus Controversis supra comprehensis, ita esse gesta testatur Illustrissimorum ac Præpotentium DD. Ordinum Generalium ad hanc Synodum Deputati, manuum nostrarum subsignatione.:
1
- Hic Christus verus Dei Filius, verusque Deus, et homo verus, quum juxta præfinitum tempus hominem totum, id est, anima et corpore constantem assumpsisset, in una individuaque persona duas, sed impermixtas naturas obtinens, ut vitæ mortuos nos restitueret, et Dei cohæredes faceret, frater noster factus est:
1
- Hic morte, peccato, inferisque omnibus triumphatis, victor duxque, et caput nostrum, ac pontifex vere summus:
1
- Hoc sacro cibo idcirco utimur sæpe, quoniam hujus monitu in crucifixi mortem sanguinemque, fidei oculis intuentes, ac salutem nostrum, non sine cœlestis vitæ gustu, et vero vitæ æternæ sensu, meditantes, hoc spirituali, vivifico intimoque pabulo, ineffabili:
1
- Huïc nos:
1
- Hujus igitur hominis hac culpa damnationi addicti, et in indignationem justam incurrentis, nunquam tamen curam gerere Deus Pater desiit. Id quod ex primis promissionibus, legeque tota:
1
- I.:
1
- III.Quod hæc Unio, Exhibitio et Sumptio fiat hic inferius in terris, non superius in cœlis.:
1
- Idem ut esset plena nobis perfectaque immortalitatis nostræ spes et fiducia, suam ipse carnem, de morte suscitatam, in cœlum ad omnipotentis Patris dexteram collocavit:
1
- Ideoque profitemur et palam affirmamus, quicunque magistratui in mora est quo minus suum exerceat munus, is ordinationi Dei resistit, neque a scelere excusari potest. Præterea affirmamus, quicunque auxilium, consilium, operamque suam negat magistratui, ad officium vigilanter et ex fide faciendum, idem suum auxilium, consilium, et operam Deo negat, qui per magistratum, qui vices ejus in terris explet, ea ipsa a nobis exposcit.:
1
- Ipsa autem verbi, et pascendi gregis Dominici auctoritas, quæ proprie:
1
- Is sacrosanctam divinitatis unione carnem, nostræ:
1
- Ista vero tam divina beneficia, ac veram Spiritus Dei sanctificationem, fide mero Dei donc, haud ullis aut viribus aut meritis nostris consequimur:
1
- Itaque immerito fit nostro maximo, quod quidam parum nos tribuere sacris symbolis putant. Sunt enim hæc res sanctæ verandæque, utpote, a summo sacerdote Christo institutæ et susceptæ, suo quo diximus modo res significatas exhibentes, testimonium rei gestæ præbentes, res tam arduas repræsentantes, et mirabili quadam rerum significatarum analogia clarissimam mysteriis istis lucem afferentes. Ad hæc auxilium opemque ipsi suppeditant fidei, ac jurisjurandi denique vice initiatum capiti Christi et ecclesiæ adstringunt. Tam sancte de sacris symbolis sentimus. At vero vivificantis et sanctificantis vim et virtutem tribuimus ei perpetuo, qui vita:
1
- Itaque in omni doctrina evangelica primum ac præcipuum hoc ingeri debet, sola nos Dei misericordia et Christi merito servari. Quo ut intelligant homines quam opus habeant, peccata eis per legem et mortem Christi luculentissime semper sunt indicanda:
1
- Jampridem optabamus, Fratres charissimi, ut ejus quam profitemur, ac propter quam ignominiæ et periculis toties objecti fuimus doctrinæ ratio, si fieri posset, orbi terrarum clara existeret. Sed is fuit Sathanæ furor, non modo adversus nos sed adversus ipsum Jesum:
1
- Magistratus omnis a Deo quum sit, officium ejus :
1
- Nunc autem cum immensa Dei bonitate:
1
- Ordines Generates Fœderati Belgii omnibus, qui hasce visuri aut lecturi sunt, salutem, Notum facimus, Quum ad tollendas tristes et noxias illas controversias, quæ aliquot abhinc annis cum magno reipubl. detrimento, et pacis Ecclesiarum perturbatione, exortæ sunt super quinque notis Doctrinæ Christianæ Capitibus, eorumque appendicibus, visum nobis fuerit, ex ordine in Ecclesia Dei, ipsaque adeo Belgica, Dordrechtum convocare Synodum Nationalem omnium Ecclesiarum Fœderati Belgii; utque illa maximo cum fructu et reipubl. emolumento celebrari posset, non sine gravi molestia, magnisque impensis, ad eandem expetiverimus et impetraverimus complures præstantissimos, doctissimos, et celeberrimos Reformatæ Ecclesiæ Theologos exteros, uti ex prædictæ Synodi Decretorum subscriptione, post singula doctrinæ Capita videre est; delegatis insuper ex singulis provinciis ad ejusdem directionem nostris deputatis, qui in eadem ab initio usque ad finem præsentes curam gererent, ut omnia ibidem in timore Dei, et recto ordine, ex solo Dei verbo, sinceræ nostræ intentioni congruenter, possent pertractari: Cumque prædicta hæc Synodus singulari Dei benedictione tanto omnium et singulorum, tam exterorum quam Belgicorum, consensu, de prædictis quinque Doctrinæ Capitibus, eorumque doctoribus jam judicarit, nobisque consultis et consentientibus sexto Maii proxime præterito decreta et sententiam hisce præfixa promulgarit; Nos, ut exoptati fructus ex magno et sancto hoc opere (quale nunquam antehac Ecclesiæ Reformatæ viderunt), ad Ecclesias harum regionum redundare queant, quandoquidem nihil nobis æque cordi et curæ est, quam gloria Sanctissimi Nominis Divini, quam conservatio et propagatio veræ Reformatæ Christianæ Religionis (quæ fundamentum est prosperitatis et vinculum unionis Fœderati Belgii), quam concordia, tranquillitas, et pax Ecclesiarum; itemque conservatio concordiæ et communionis Ecclesiarum, quæ sunt in hisce regionibus, cum omnibus exteris Reformatis Ecclesiis, a quibus nos separare nec debuimus, nec potuimus, Visis, cognitis, et mature examinatis atque expensis, prædicto judicio et sententia Synodi, ista plene in omnibus approbavimus, confirmavimus, et rata habuimus, approbamus, confirmamus, et rata habemus per præsentes: Volentes ac statuentes, ut nulla alia doctrina de quinque prædictis Doctrinæ Capitibus in Ecclesiis harum regionum doceatur aut propagetur, præter hanc, quæ prædicto judicio sit conformis atque consentanea; Mandantes atque imperantes omnibus ecclesiasticis cœtibus, Ecclesiarum Ministris, Sacrosanctæ Theologiæ Professoribus et Doctoribus, Collegiorum Regentibus, omnibusque in universum et singulis, quos hæc aliquatenus concernere queant aut attingere, ut in suorum ministeriorum et functionum exercitio eadem in omnibus fideliter et sincere sequantur, iisque convenienter sese gerant. Utque bonæ nostræ intentioni plene ac per omnia ubique possit satisfieri, Denunciamus et mandamus Ordinibus, Gubernatoribus, Deputatis Ordinum, Consiliariis et Ordinibus Deputatis provinciarum Geldriæ, et comitatus Zutphaniæ, Hollandiæ, et Westfrisiæ, Zelandiæ, Ultrajecti, Frisiæ, Transisalaniæ, civitatis Groningæ et Omlandiarum, omnibusque aliis Officiariis, Judicibus, et Justitiariis, ut prædicti Judicii Synodici, eorumque quæ inde dependent, observationem promoveant et tueantur, ac promovere et tueri faciant, adeo ut nullam in hisce mutationem aut ipsi faciant, aut ab aliis ullo modo fieri permittant: Quoniam ad promovendam Dei gloriam, securitatem et salutem status harum regionum, tranquillitatem et pacem Ecclesiæ, ita fieri debere judicamus.:
1
- Ordines ac cives Regni:
1
- Proinde cælibatum istum monasticum et eorum:
1
- Quæ:
1
- Qua quidem quum solius sit Dei oculis nota, externis tamen quibusdam ritibus, ab ipso Christo institutis, et Verbi Dei velut publica legittimaque disciplina, non solum cernitur cognosciturque, sed ita constituitur, ut in hanc sine his nemo:
1
- Quanquam verbi divini syncera prædicatio, sacramentorum legitima ministratio, et disciplina convenienter verbo Dei exercita, sint certa et minime fallacia veræ ecclesiæ indicia; non continuo tamen quicunque in hunc cætum nomen dedit,:
1
- Quartum, quod Deus varios modos novit, et in sua potestate habet, quibus alicubi esse potest, neque ad unicum illum alligatus est, quem Philosophi localem aut circumscriptum appellare solent.:
1
- Quemadmodum quæ ab hominibus piis, legitime ad generate concilium convocatis nobis proposita sunt, ea non temere aut præcipitanter damnamus; ita nec sine justa examinatione recipere audemus, quicquid generalis concilii nomine nobis obtruditur: quippe cum homines eos fuisse constet, qui in manifestos inciderint errores, idque in rebus non minimi momenti. Itaque sicubi concilium perspicuo verbi divini testimonio sua decreta confirmat, statim ea reveremur atque amplectimur: sed si homines nova fidei dogmata, constitutionesve cum Verbo Dei pugnantes edant, iisque interim nomen concilii prætendant, ea nos penitus rejicimus atque recusamus tanquam doctrinam diabolicam, quæ a Dei Verbo ad constitutiones et doctrinas hominum animas nostras avocent. Causa igitur cur generalia concilia cogerentur non ea fuit, ut leges quas Deus non jussisset velut perpetuo duraturas rogarent; neque ut nova de fide dogmata comminiscerentur, neque ut Verbum Dei autoritate sua confirmarent; multo etiam minus ut pro:
1
- Qui ut solus est mediator, intercessor, hostia, idemque et pontifex, dominusque, et rex noster, ita hunc solum agnoscimus ac toto corde credimus conciliationem, redemptionem, sanctificationem, expiationem, sapientiam, protectionem, assertionem nostram solum: omne hîc simpliciter vitæ salutisque nostræ medium, præter hunc solum Christum, rejicientes:
1
- Quo quidem sancto lavacro infantes nostros idcirco tingimus, quoniam e nobis:
1
- Quumque sciamus non paucos, a Satana et antichristo:
1
- Signa, quæ:
1
- Sincera Ecclesiæ doctrina de hoc controversia.:
1
- Sincera doctrina, cum norma verbi Dei congruens.:
1
- Summum functionis hujus munus est, pœnitentiam et peccatorum per Christum, remissionem prædicare: pro populo incessanter orare, sanctis studiis verboque Dei indefesse invigilare, atque Verbo Dei velut gladio Spiritus, et arte omnigena Satanam internecino semper odio persequi ac debilitare, Christi cives sanos quidem tueri, vitiosos autem monere, reprehendere, coërcere, et grassantes longius, ecclesiæ, id est, Christi confœderatorum conspiratione consensuque pio, tota ditione aut ejicere ac proscribere, aut alia ratione commoda emendare tantisper:
1
- XXV. Tempus et locus in potestate sunt hominis, non homo in illorum potestate. Qui ergo tempus et locum:
1
- ad quam omnia dogmata exigenda, et quæ inciderunt certamina, pie declaranda et componenda sunt.:
1
- de quibus:
1
- interpretantur:
1
- legi Dei non subjiciatu. Et quanquàm renatis et credentibus nulla propter Christum est condemnatio, peccati tamen in sese rationem habere Concupiscentiam fatetur Apostolus.:
1
- :
1
2
3
4
- æternum inconfusæ et inseparabiles:
1
- >DE CŒNA DOMINI.:
1
- 'Animalis homo non percipit ea, quæ sunt Spiritus; stultitia illi est, et non potest intelligere, quia de spiritualibus examinatur:
1
- (:
1
- (Rom. v. 1:
1
- (nisi causa inter nos et partes juxta tenorem Cæsareæ proximæ citationis amice in caritate composita, sedata, et ad Christianam concordiam reducta fuerit:
1
- ):
1
- 1. Baptismus a Deo institutus et consecratus est, primusque baptizavit Joannes, qui Christum aqua in Jordano tinxit. Inde defluxit ad Apostolos, qui et ipsi aqua baptizarunt. Jussit hos manifeste Dominus Evangelium prædicare, et baptizare in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti:
1
- 1. Cœna Domini, quæ et mensa Domini, et eucharistia, id est, gratiarum actio nuncupatur, ideo cœna nuncupatur vulgo, quod a Christo in ultima illa cœna sua instituta sit, eamque adhuc repræsentet, ac in ipsa spiritualiter cibentur et potentur fideles. Auctor enim cœnæ Dominicæ non est angelus aut homo ullus, sed ipse Dei Filius, Dominus noster Jesus Christus, qui primus eam Ecclesiæ suæ consecravit. Durat autem ea consecratio vel benedictio adhuc apud omnes eos, qui non aliam cœnam, sed illam ipsam celebrant, quam Dominus instituit; ad quam verba cœnæ Domini recitant, et in omnibus ad unum Christum vera fide respiciunt, et cujus veluti manibus accipiunt, quod per ministerium ministrorum Ecclesiæ accipiunt. :
1
- 1. Credimus et confitemur, Scripturas Canonicas sanctorum Prophetarum et Apostolorum utriusque Testamenti ipsum verum esse verbum Dei, et auctoritatem sufficientem ex semetipsis, non ex hominibus habere. Nam Deus ipse loquutus est Patribus, Prophetis, et Apostolis, et loquitur adhuc nobis per Scripturas Sanctas.:
1
- 1. Credimus præterea et docemus, Filium Dei Dominum nostrum Jesum Christum ab æterno prædestinatum vel præordinatum esse a Patre salvatorem mundi: credimusque hunc esse genitum, non tantum, cum ex virgine Maria carnem adsumsit, nec tantum ante jacta fundamenta mundi, sed ante omnem æternitatem, et quidem a Patre, ineffabiliter. Nam Esaias dixit: Generationem ejus quis enarrabit?:
1
- 1. Dei hujus sapientis, æterni et omnipotentis providentia credimus cuncta in cœlo et in terra et in creaturis omnibus conservari et gubernari. David enim testificatur et ait: Excelsus super omnes gentes Dominus, et super cœlos gloria ejus. Quis sicut Dominus Deus:
1
- 1. Deum credimus et docemus unum esse essentia vel natura, per se subsistentem, sibi ad omnia sufficientem, invisibilem, incorporeum, immensum, æternum, creatorem rerum omnium, tum visibilium tum invisibilium, summum bonum, vivum, et omnia vivificantem et conservantem, omnipotentem et summe sapientem, clementem, sive misericordem, justum atque veracem.:
1
- 1. Deum verum docemus solum adorare et colere. Hunc honorem communicamus nemini, juxta mandatum Domini: Dominum Deum tuum adorabis, et ilium solum coles, :
1
- 1. Deus ab æterno prædestinavit quosdam ad vitam, et quosdam ad mortem reprobavit:
1
- 1. Deus ab æterno prædestinavit vel elegit libere et mera sua gratia, nullo hominum respectu, sanctos, quos vult salvos facere in Christo, juxta illud Apostoli: Deus elegit nos in ipso, antequam jacerentur fundamenta mundi :
1
- 1. Deus ad colligendam vel constituendam sibi Ecclesiam, eandemque gubernandam et conservandam, semper usus est ministris, iisque utitur adhuc, et utetur porro, quoad Ecclesia in terris fuerit. Ergo ministrorum origo, institutio et functio vetustissima et ipsius Dei, non nova aut hominum est ordinatio. Posset sane Deus sua potentia immediate sibi adjungere ex hominibus Ecclesiam, sed maluit agere cum hominibus per ministerium hominum. Proinde spectandi sunt ministri, non ut ministri duntaxat per se, sed sicut ministri Dei, utpote per quos Deus salutem hominum operatur. Unde cavendum monemus, ne ea, quæ sunt conversionis nostrae et institutionis, ita occultæ virtuti Spiritus Sanctum attribuamus, ut ministerium ecclesiasticum evacuemus. Nam convenit nos semper esse memores verborum Apostoli: Quomodo credent, de quo non audierunt? Quomodo autem audient absque prædicante? Ergo fides est ex auditu, auditus autem per Verbum Dei:
1
- 1. Deus hic bonus et omnipotens creavit omnia, cum visibilia, tum invisibilia, per Verbum suum coæternum, eademque quoque conservat per Spiritum suum coæternum, testificante Davide atque dicente: Verbo Dei cœli facti sunt, et in Spiritu oris ejus omnis virtus eorum:
1
- 1. Docemus, lege Dei exponi nobis voluntatem Dei, quid a nobis fieri velit aut nolit, quid bonum et justum, quidve malum sit et injustum. Bonam igitur et sanctam confitemur esse legem. Et hanc quidem alias digito Dei inscriptam esse in corda hominum, vocarique legem naturæ:
1
- 1. Dominus veteri suo populo injunxit, maximam curam ut impenderent ab infantia recte instituendæ juventuti, adeoque mandavit diserte in lege sua, erudirent et sacramentorum mysteria interpretarentur. Cum autem ex Evangelicis et Apostolicis literis constet, Deum non minorem rationem habere novi sui populi pubis, cum palam testetur et dicat, Sinite pueros venire ad me, talium enim est regnum cœlorum:
1
- 1. Evangelium quidem opponitur legi. Nam lex iram operatur, et maledictionem adnunciat; Evangelium vero gratiam et benedictionem prædicat. Sed et Joannes dicit: Lex per Mosen data est, gratia et veritas per Jesum Christum exorta est:
1
- 1. Fidelium corpora, ut Spiritus Sancti templa, et quæ in ultimo die recte creduntur resurrectura, jubet scriptura honeste absque superstitione humo mandare, sed et honestam eorum, qui sancte in Domino obdormiverunt, mentionem facere, relictisque eorum, ut viduis et pupillis, omnia pietatis officia præstare: aliam non docemus pro mortuis curam gerere. Improbamus ergo maxime Cynicos, corpora mortuorum negligentes, aut quam negligentissime contemptissimeque in terram abjicientes, nunquam vel verbum bonum de defunctis facientes, aut relictos ipsorum ne tantillum quidem curantes. :
1
- 1. Fides enim Christiana non est opinio ac humana persuasio, sed firmissima fiducia et evidens ac constans animi adsensus, denique certissima comprehensio veritatis Dei, propositæ in Scripturis et Symbolo Apostolico, atque adeo Dei ipsius summi boni, et præcipue promissionis divinæ, et Christi, qui omnium promissionum est colophon. :
1
- 1. Fuit homo ab initio a Deo conditus ad imaginem Dei, in justitia et sanctitate veritatis, bonus et rectus. Sed instinctu serpentis, et sua culpa a bonitate et rectitudine deficiens, peccato, morti, variisque calamitatibus factus est obnoxius. Et qualis factus est a lapsu, tales sunt omnes, qui ex ipso prognati sunt, peccato, inquam, morti, variisque obnoxii calamitatibus. :
1
- 1. Habet Evangelium conjunctam sibi doctrinam de pœnitentia. Ita enim dixit in Evangelio Dominus: Oportet prædicari in nomine meo pœnitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes:
1
- 1. Justificare significat Apostolo in disputatione de justificatione, peccata remittere, a culpa et pœna absolvere, in gratiam recipere, et justum pronunciare. Etenim ad Romanos dicit Apostolus: Deus est, qui justificat, quis ille, qui condemnet?:
1
- 1. Licet sane privatim precari quavis lingua quam quis intelligat, sed publicæ preces in sacris cœtibus vulgari lingua vel omnibus cognita fieri debent. Oratio fidelium omnis per solum Christi interventum soli Deo fundatur ex fide et caritate. Divos cœlites invocare, aut his uti pro intercessoribus, prohibet sacerdotium Christi Domini et vera religio. Orandum est autem pro magistratu, pro regibus aut omnibus in eminentia constitutis, pro ministris Ecclesiæ et omnibus necessitatibus ecclesiarum. In calamitatibus vero et potissimum Ecclesiæ, absque intermissione, et privatim et publice precandum est. :
1
- 1. Magistratus omnis generis ab ipso Deo est institutus ad generis humani pacem ac tranquillitatem, ac ita, ut primum in mundo locum obtineat. Si hic sit adversarius Ecclesiæ, et impedire et obturbare potest plurimum. Si autem sit amicus, adeoque membrum Ecclesiæ, utilissimum excellentissimumque membrum est Ecclesiæ, quod ei permultum prodesse, eam denique peroptime juvare potest.:
1
- 1. Opes habet Ecclesia Christi ex munificentia principum ac liberalitate fidelium, qui facilitates suas Ecclesiæ donarunt. Opus enim habet Ecclesia facultatibus, et habuit ab antiquo facultates ad res Ecclesiæ necessarias sustinendas. Ac verus usus opum Ecclesiæ quondam fuit, et nunc est, conservare doctrinam in scholis, et cœtibus sacris, cum universo cultu, ritibus et ædificio sacro, conservare denique doctores, discipulos atque ministros, cum rebus aliis necessariis, et imprimis pauperibus juvandis atque alendis. Deligantur autem viri timentes Deum, prudentes, et in œconomia insignes, qui legitime bona dispensent ecclesiastica. :
1
- 1. Prædicationi verbi sui adjunxit Deus mox ab initio, in Ecclesia sua, sacramenta vel signa sacramentalia. Ita enim clare testatur universa Scriptura sacra. Sunt autem sacramenta symbola mystica, vel ritus sancti aut sacræ actiones, a Deo ipso institutæ, constantes verbo suo, signis, et rebus significatis, quibus in Ecclesia summa sua beneficia, homini exhibita, retinet in memoria, et subinde renovat, quibus item promissiones suas obsignat, et quæ ipse nobis interius præstat, exterius repræsentat, ac veluti oculis contemplanda subjicit, adeoque fidem nostram, Spiritu Dei in cordibus nostris operante, roborat et auget: quibus denique nos ab omnibus aliis populis et religionibus separat, sibique soli consecrat et obligat, et quid a nobis requirat, significat. :
1
- 1. Quamquam religio tempori non alligetur, non potest tamen absque justa temporis distinctione vel ordinatione plantari et exerceri. Deligit ergo quævis ecclesia sibi tempus certum ad preces publicas et Evangelii prædicationem, nec non sacramentorum celebrationem. Non licet autem cuivis pro suo arbitrio Ecclesiæ ordinationem hanc convellere. Ac nisi otium justum concedatur religionis externæ exercitio, abstrahuntur certe ab eo negotiis suis homines. :
1
- 1. Quando autem Deus ab initio salvos voluit fieri homines, et ad agnitionem veritatis venire, oportet omnino semper fuisse, nunc esse, et ad finem usque seculi futuram esse Ecclesiam, id est, e mundo evocatum vel collectum cœtum fidelium, sanctorum, inquam, omnium communionem, eorum videlicet, qui Deum verum, in Christo Servatore, per verbum et Spiritum Sanctum vere cognoscunt et rite colunt, denique omnibus bonis per Christum gratuito oblatis fide participant. Sunt isti omnes unius civitatis cives, viventes sub eodem Domino, sub iisdem legibus, in eadem omnium bonorum participatione. Sic enim hos concives sanctorum et domesticos Dei:
1
- 1. Qui cœlitus donum habent cœlibatus, ita ut ex corde, vel toto animo, puri sint ac continentes, nec urantur graviter, serviant in ea vocatione Domino, donec senserint se divino munere præditos, et ne efferant se cæteris, sed serviant Domino assidue, in simplicitate et humilitate. Aptiores autem hi sunt curandis rebus divinis, quam qui privatis familiæ negotiis distrahuntur. Quod si adempto rursus dono, ustionem senserint durabilem, meminerint verbi Apostolici: Melius est nubere, quam uri:
1
- 1. Quoniam vero Deus Spiritus est invisibilis et immensa essentia, non potest sane ulla arte aut imagine exprimi, unde non veremur, cum Scriptura simulacra Dei mera nuncupare mendacia.:
1
- 1. Scripturas Sanctas, dixit Apostolus Petrus, non esse interpretationis privatæ :
1
- 1. Tametsi omnibus sacras literas privatim legere domi, et instruendo ædificare mutuum in vera religione liceat; ut tamen legitime adnuncietur verbum Dei populo, et preces ac supplicationes fiant publice, sacramenta item celebrentur legitime, et collecta Ecclesiæ fiat in pauperes et omnes Ecclesiæ necessarios sumtus faciendos, aut usus sustentandos, necessarii sunt omnino cœtus sacri, vel ecclesiastici fidelium conventus. Constat enim, in Ecclesia Apostolica et primitiva hujusmodi cœtus esse ab omnibus piis frequentatos. :
1
- 1. Veteri populo traditæ sunt quondam cæremoniæ, ut pædagogia quædam, iis qui sub lege veluti sub pædagogo et tutore quodam custodiebantur, sed adveniente Christo liberatore, legeque sublata, fideles sub lege amplius non sumus:
1
- 10. Ceterum quam vigilantes sedulosque oporteat esse pœnitentes in studio vitæ novæ, et in conficiendo vetere et excitando novo homine, docent nos exempla Evangelica. Dominus enim ad paralyticum, quem sanaverat, dicit: Ecce sanus factus es, ne posthac pecces, ne quid deterius tibi contingat:
1
- 10. Ergo corpus Domini et sanguinem ejus cum pane et vino non ita conjungimus, ut panem ipsum dicamus esse corpus Christi, nisi ratione sacramentali, aut sub pane corporaliter latitare corpus Christi: ut etiam sub speciebus panis adorari debeat, aut quicunque signum percipiat, idem et rem percipiat ipsam. Corpus Christi in cœlis est ad dextram Patris. Sursum ergo elevanda sunt corda, et non defigenda in panem, nec adorandus Dominus in pane. Et tamen non est absens Ecclesiæ suæ celebranti cœnam Dominus. Sol absens a nobis in cœlo, nihilominus efficaciter præsens est nobis: quanto magis sol justitiæ Christus, corpore in cœlis absens nobis, præsens est nobis, non corporaliter quidem, sed spiritualiter per vivificam operationem, et ut ipse se nobis præsentem futurum exposuit in ultima cœna (Joh. xiv.:
1
- 10. Etenim docemus, Deum bona operantibus amplam dare mercedem, juxta illam prophetae sententiam: Cohibe vocem tuam a fletu: quoniam erit merces operi tuo:
1
- 10. Nnncupant sane Apostoli Christi omnes in Christum credentes sacerdotes, sed non ratione ministerii, sed quod per Christum omnes fideles facti reges et sacerdotes, offerre possumus spirituales Deo hostias (Exod. xix. 6:
1
- 10. Non enim aqua, panis et vinum sunt signa vulgaria, sed sacra. Et qui instituit aquam baptismi, non ea voluntate consilioque instituit, ut fideles aqua duntaxat baptismi perfundantur: et qui jussit in cœna sacra panem edere, et vinum bibere, non hoc voluit, ut fideles panem et vinum tantum percipiant sine mysterio, sicut domi suæ panem manducant, sed ut rebus quoque significatis spiritualiter communicent, et vere per fidem abluantur a peccatis, et Christo participent. :
1
- 10. Objicitur nobis, varia esse in ecclesiis nostris certamina atque dissidia, posteaquam se a Romana separarunt Ecclesia, proinde non esse eas Ecclesias veras. Quasi vero nullæ unquam fuerint in Ecclesia Romana sectæ, nulla unquam dissidia atque certamina, et quidem de religione, non tam in scholis, quam in cathedris sacris, in medio populi instituta. Agnoscimus sane, dixisse Apostolum: Deus non est Deus dissensionis, sed pacis:
1
- 10. Præterea credimus, Dominum nostrum Jesum Christum, vere passum et mortuum esse pro nobis:
1
- 10. Proinde infirmum est nostrum illud liberum arbitrium, propter reliquias remanentis in nobis, ad finem usque vitæ nostræ, veteris Adami, agnatæque corruptionis humanæ. Interim cum carnis vires et reliquiæ veteris hominis non ita sint efficaces, ut extinguant penitus Spiritus operationem; idcirco fideles liberi dicuntur, ita tamen, ut agnoscant infirmitatem, et nihil glorientur de libero arbitrio. Semper enim animis fidelium obversari debet, quod toties inculcat beatus Augustinus ex Apostolo: Quid habes, quod non accepisti, et si accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis? :
1
- 10. Quod denique cum universa Dei Ecclesia oramus: 'Pater noster, qui es in cœlis;' et quod baptismo sumus insiti corpori Christi, et pascimur in Ecclesia ejus carne et sanguine frequenter ad vitam æternam. His confirmati cum timore et tremore,:
1
- 11. Admonemur præterea celebratione cœnæ Dominicæ, ut memores simus, cujus corporis membra facti simus, et idcirco concordes simus cum omnibus fratribus, ut sancte vivamus, et non polluamus nos flagitiis et peregrinis religionibus. sed in vera fide in finem usque vitæ perseverantes, studeamus excellere sanctimonia vitæ. Decet ergo, ut accessuri ad cœnam, prius nos ipsos juxta præceptum Apostoli probemus, imprimis quali simus fide præditi, an credamus, Christum venisse, servandis peccatoribus et ad pœnitentiam vocandis, et an quisque credat, se in horum esse numero, qui per Christum liberati servantur, et an mutare vitam pravam instituerit, ac vivere sancte, perse verareque, auxiliante Domino, in vera religione et in concordia cum fratribus, dignasque Deo pro liberatione agere gratias, etc. :
1
- 11. Ceterum nemo negat, in externis, et regenitos et non regenitos habere liberum arbitrium; habet enim homo hanc constitutionem cum animantibus aliis (quibus non est inferior) communem, ut alia velit, alia nolit. Ita loqui potest, aut tacere, domo egredi, vel domi manere, etc. Quamvis semper et hic potentia Dei observanda sit: quæ effecit, ut Balaam eo non posset pertingere, quo volebat (Num. xxiv.:
1
- 11. Ceterum, ut non agnoscimus aliud caput Ecclesiæ quam Christum, ita non agnoscimus quamlibet Ecclesiam, quæ se venditat pro vera, veram esse Ecclesiam; sed illam docemus veram esse Ecclesiam, in qua signa vel notæ inveniuntur Ecclesiæ veræ, imprimis vero Verbi Dei legitima vel sincera prædicatio, prout nobis est tradita in libris Prophetarum et Apostolorum, qui omnes ad Christum deducunt, qui in Evangelio dixit: Oves meæ vocem meam audiunt, et ego cognosco eas, et sequuntur me, et ego vitam æternam do eis. Alienum autem non sequuntur, sed fugiunt, ab eo, quia non noverunt vocem alienorum:
1
- 11. Credimus et docemus, eundem Dominum nostrum Jesum Christum vera sua carne, in qua crucifixus et mortuus fuerat, a mortuis resurrexisse, et non aliam pro sepulta excitasse, aut spiritum pro carne suscepisse, sed veritatem corporis retinuisse. Ergo dum discipuli ejus arbitrarentur, se Domini spiritum videre, exhibet eis manus atque pedes, stigmatibus utique clavorum et vulnerum notatas, et addit: Adspicite manus meas et pedes meos: quia ego ipse sum. Contrectate me et videte: quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut videtis me habere:
1
- 11. Equidem in Novo Testamento Christi non est amplius tale sacerdotium, quale fuit in populo veteri, quod unctionem habuit externam, vestes sacras et cærimonias plurimas: quæ typi fuerunt Christi, qui illa omnia veniens et adimplens abrogavit. Manet autem ipse solus sacerdos in æternum:
1
- 11. Idcirco minime probamus eos, qui sanctificationem sacramentorum attribuunt, nescio, quibus characteribus, et recitationi, vel virtuti verborum pronuntiatorum a consecratore, Niemeyer: 'a consecrato:
1
- 11. Proinde damnamus omnes impias quorundam Evangelica prædicatione abutentium voces, et dicentium: facilis est ad Deum reditus. Christus expiavit omnia peccata; facilis est peccatorum condonatio. Quid ergo peccare nocebit? Nec magnopere curanda est pœnitentia, etc. Docemus interim semper, et omnibus peccatoribus aditum patere ad Deum, et hunc omnia omnibus fidelibus condonare peccata, excepto uno illo peccato, in Spiritum Sanctum:
1
- 11. Tametsi ergo doceamus, mercedem dari a Deo nostris benefactis, simul tamen docemus cum Augustino, coronare Deum in nobis non merita nostra, sed dona sua. Et proinde quidquid accipimus mercedis, dicimus gratiam quoque esse, et magis quidem gratiam quam mercedem: quod, quæ bona facimus, per Deum magis, quam per nos ipsos facimus: et quod Paulus dicat: Quid habes, quod non accepisti? Si vero accepisti, quid gloriaris, quasi non acceperis?:
1
- 12. Adjicit præterea, quo ministerium plenius explanet, ministros Ecclesiæ œconomos esse vel dispensatores mysteriorum Dei. Mysteria vero Dei multis in locis, imprimis ad Eph. iii. 3:
1
- 12. Damnamus hac in causa Manichæos, qui negant, homini bono ex libero arbitrio fuisse initium mali. Damnamus etiam Pelagianos, qui dicunt, hominem malum sufficienter habere liberum arbitrium, ad faciendum præceptum bonum. Redarguuntur utrique a Scriptura Sancta, quæ illis dicit: Fecit Deus hominem rectum :
1
- 12. Et qui tales sunt in Ecclesia, hi unam habent fidem, unum spiritum, et idcirco unum solum Deum adorant, solum hunc in spiritu et veritate colunt, hunc ex toto corde et omnibus viribus solum diligunt, solum per Christum mediatorem et intercessorem unicum invocant, extra Christum fidemque in ipsum nullam quærunt justitiam et vitam; quia Christum solum caput et fundamentum Ecclesiæ agnoscunt, ac super hoc impositi quotidie se pœnitentia reparant, patientia impositam ipsis crucem ferunt, sed et caritate non ficta cum omnibus Christi membris connexi, hac se declarant discipulos esse Christi, perseverando in vinculo pacis atque unitatis sanctæ; simul et participant sacramentis a Christo institutis, et ab Apostolis traditis: neque his aliter utuntur, quam uti acceperunt a Domino. Notum est enim omnibus illud Apostoli: Ego enim accepi a Domino, quod et tradidi vobis:
1
- 12. Ideoque damnamus et veteres et novos Novatianos, atque Catharos. Damnamus imprimis lucrosam papæ de pœnitentia doctrinam; et contra simoniam ejus simoniacasque ejus indulgentias illud usurpamus Simonis Petri judicium: Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti parari pecuniis. Non est tibi pars neque sors in ratione hac. Cor enim tuum non est rectum coram Deo:
1
- 12. In eadem illa carne sua credimus adscendisse Dominum nostrum Jesum Christum, supra omnes cœlos adspectabiles, in ipsum cælum supremum, sedem videlicet Dei et beatorum, ad dextram Dei Patris, quæ, etsi et gloriæ majestatisque consortium æquale significet, accipitur tamen et pro loco certo, de quo in Evangelio loquens Dominus dicit, se abiturum et suis paraturum locum:
1
- 12. Interim sicut a dignitate vel indignitate ministrorum non æstimamus integritatem sacramentorum, ita neque a conditione sumentium. Agnoscimus enim sacramentorum integritatem ex fide vel veritate meraque bonitate Dei dependere. Sicut enim Verbum Dei manet verum Verbum Dei, quo non tantum verba nuda recitantur, dum prædicatur, sed simul a Deo offeruntur res verbis significatæ, vel adnunciatæ, tametsi impii vel increduli verba audiant, et intelligant, rebus tamen significatis non perfruantur: eo quod vera fide non recipiant: Ita sacramenta verbo, signis et rebus significatis constantia, manent vera et integra sacramenta, non tantum significantia res sacras, sed Deo offerente etiam res significatas, tametsi increduli res oblatas non percipiant. Fit hoc non dantis aut offerentis Dei vitio, sed hominum sine fide illegitimeque accipientium culpa: Quorum incredulitas fidem Dei irritam non facit:
1
- 12. Ritum, modum vel formam cœnæ, illam existimamus esse simplicissimam et præstantissimam, quæ proxime accedit ad primam Domini institutionem et apostolicam doctrinam: quæ videlicet constat annuntiatione verbi Dei, precibus piis, ipsa actione dominica et repetitione ejus, manducatione corporis et potu sanguinis domini, memoria item mortis dominicæ salubri, et gratiarum actione fideli, nec non sancta consociatione in corporis ecclesiastici unionem. Improbamus itaque illos, qui alteram speciem, poculum, inquam, domini, fidelibus subtraxerunt. Graviter enim hi peccant contra institutionem domini, dicentis: Bibite ex hoc omnes: :
1
- 13. Communionem vero cum Ecclesia Christi vera tanti facimus, ut negemus eos coram Deo vivere posse, qui cum vera Dei Ecclesia non communicant, sed ab ea se separant. Nam ut extra arcam Noë non erat ulla salus, pereunte mundo in diluvio, ita credimus, extra Christum, qui se electis in Ecclesia fruendum præbet, nullam esse salutem certam: et proinde docemus, vivere volentes non oportere separari a vera Christi Ecclesia.:
1
- 13. Improbamus item illos, qui suis satisfactionibus existimant, se pro commissis satisfacere peccatis. Nam docemus, Christum unum, morte vel passione sua, esse omnium peccatorum satisfactionem, propitiationem vel expiationem (Isa. liii. 5:
1
- 13. Missa qualis aliquando apud veteres fuerit, tolerabilis an intolerabilis, modo non disputamus; hoc autem libere dicimus, missam, quæ hodie in usu est per universam Romanam Ecclesiam, plurimas et justissimas quidem ob causas in ecclesiis nostris esse abrogatam, quas sigillatim ob brevitatem nunc non commemoramus. Certe approbare non potuimus, quod ex actione salubri, spectaculum inane est factum, quod item facta est meritoria, vel celebrata pro pretio, quodque in ea sacerdos dicitur conficere ipsum Domini corpus, et hoc offerre realiter pro remissione peccatorum vivorum et mortuorum, adde et in honorem et celebrationem, vel memoriam sanctorum in cœlis, etc. :
1
- 13. Porro cum mox ab initio, quando expositum est, quid sint sacramenta, pariter et obiter explicatum sit, ad quid sint instituta; non est, quod semel dicta cum molestia repetantur. Consequenter ergo sigillatim dicemus de novi populi sacramentis.:
1
- 13. [Conf. Aug., Art. XVII.] Ex cælis autem idem ille redibit in judicium, tum, quando summa erit in mundo consceleratio, et antichristus, corrupta religione vera, superstitione impietateque omnia opplevit, et sanguine atque flamma ecclesiam crudeliter vastavit. Redibit autem Christus, adserturus suos, et aboliturus adventu suo antichristum, judicaturusque vivos et mortuos. Resurgent enim mortui, et qui illa die (quæ omnibus incognita est creaturis) superstites futuri sunt, mutabuntur in momento oculi, fidelesque omnes una obviam Christo rapientur in aëra, ut inde cum ipso ingrediantur in sedes beatas sine fine victuri (Act. xvii. 31:
1
- 13. [Conf. Aug., de Abus. 7.] Nunc ergo commode dicemus etiam quædam de potestate et officio ministrorum Ecclesiæ. De potestate hac operosius quidam disputarunt, subdideruntque suæ potestati omnia in terris summa, idque contra mandatum Domini, qui suis dominium prohibuit, humilitatem autem maximopere commendavit (Luc. xxii. 25:
1
- 14. Damnamus ergo omnes negantes veram carnis resurrectionem (2 Tim. ii. 18:
1
- 14. Hanc potestatem sibi servat Dominus, nec in alium quemquam transfert, ut ipse deinceps otiosus adsistat, operantibus ministris spectator. Jesaias enim: Clavem domus David, :
1
- 14. Signis tamen commemoratis non ita arcte includimus Ecclesiam, ut omnes illos extra Ecclesiam esse doceamus, qui vel sacramentis non participant, non quidem volentes, neque per contemtum, sed necessitate potius inevitabili coacti, nolentes ab iis abstinent, aut iis carent: vel in quibus aliquando deficit fides, non tamen penitus exstingnitur, aut prorsus desinit: vel in quibus infirmitatis vitia atque errores inveniuntur. Scimus enim, Deum aliquot habuisse in mundo amicos, extra Israelis rempublicam. Scimus, quid populo Dei evenerit in captivitate Babylonica, in qua sacrificiis suis caruerunt annis septuaginta; scimus, quid evenerit S. Petro negatori, et quid quotidie evenire soleat electis Dei fidelibus, errantibus et infirmis. Scimus præterea, quales Apostolorum temporibus fuerint Galatarum et Corinthiorum ecclesiæ, in quibus multa et gravia accusat Apostolus scelera, et tamen nuncupat easdem sanctas Christi ecclesiæ. :
1
- 15. Porro passione vel morte sua omnibusque adeo, quæ a suo in carne adventu nostra causa fecit et pertulit, reconciliavit omnibus fidelibus Dominus noster Patrem cœlestem, expiavit peccatum, exarmavit mortem, condemnationemque et inferos confregit, ac resurrectione sua ex mortuis vitam immortalitatemque reduxit ac restituit (Rom. iv. 25:
1
- 15. Quinimo fit aliquando, ut Deus justo judicio veritatem verbi sui, fidemque Catholicam, et cultum Dei legitimum sic obscurari et convelli sinat, ut prope videatur exstincta, et nulla amplius superesse Ecclesia: sicuti factum videmus Elise et aliis temporibus. Interim habet Deus in hoc mundo et in hisce tenebris suos illos veros adoratores, nec paucos, sed septem millia ac plures (1 Reg. xix. 18:
1
- 15. Quo nimirum pertinent illæ Evangelicæ sententiæ: Dabo tibi claves regni cœlorum, et, quicquid adligaveris aut solveris in terra, adligatum aut solutum erit in cælis:
1
- 16. Data est autem omnibus in Ecclesia ministris una et æqualis potestas sive functio. Certe ab initio Episcopi vel Presbyteri Ecclesiam communi opera gubernaverunt; nullus alteri se prætulit, aut sibi ampliorem potestatem dominiumve in coëpiscopos usurpavit. Memores enim verborum Domini: Qui voluerit inter vos primus esse, sit vester servus:
1
- 16. Docemus enim ac credimus, hunc Jesum Christum, Dominum nostrum, unicum et æternum generis humani adeoque totius mundi esse Servatorem, in quo per fidem servati sint, quotquot ante legem, sub lege, et sub Evangelio salvati sunt, et quotquot adhuc in finem usque seculi salvabuntur. Nam ipse Dominus in Evangelio dicit: Qui non intrat per ostium in stabulum ovium, sed adscendit aliunde, ille fur est et latro. Ego sum ostium ovium:
1
- 16. Rursus non omnes, qui numerantur in Ecclesia, sancti et viva atque vera sunt ecclesiæ membra. Sunt enim hypocritæ multi, qui foris Verbum Dei audiunt, et sacramenta palam percipiunt, Deum quoque per Christum invocare solum, Christum confiteri, justitiam suam unicam, Deum item colere, et caritatis officia exercere, patientiaque in calamitatibus ad tempus perdurare videntur; sed intus vera Spiritus illuminatione, et fide animique sinceritate, et finali perseverantia destituuntur. Qui etiam, quales sint, tandem deteguntur fere. Joannes enim Apostolus: Exierunt ex nobis, inquit, sed non erant ex nobis.:
1
- 17. Observandum præterea diligenter docemus, in quo potissimum sit sita veritas et unitas Ecclesiæ, ne temere schismata excitemus, et in Ecclesia foveamus. Sita est illa non in cærimoniis et ritibus externis, sed magis in veritate et unitate fidei Catholicæ. Fides Catholica non est nobis tradita humanis legibus, sed Scriptura divina, en jus compendium est Symbolum Apostolicum. Unde legimus, apud veteres rituum fuisse diversitatem variam, sed eam liberam, qua nemo unquam existimavit dissolvi unitatem ecclesiasticam. In dogmatibus itaque et in vera concordique prædicatione Evangelii Christi, et in ritibus a Domino diserte traditis, dicimus veram Ecclesiæ constare concordiam; ubi illam maxime Apostoli sententiam urgemus. Quotquot itaque perfecti sumus, hoc sentiamus. Quod si quid aliter sentitis, hoc quoque vobis Deus revelabit. Attamen in eo, ad quod pervenimus, eadem incedamus regula, et itidem simus affecti:
1
- 17. Sic legitur fecisse in Actis App. S. Petrus, qui tamen ideo nec aliis fuit præpositus, nec potestate majore ceteris præditus. Rectissime enim Cyprianus, martyr, de simplicitate clericorum: Hoc erant utique, inquit, et ceteri Apostoli, quod fuit Petrus, pari consortio præditi et honoris et potestatis; sed exordium ab initate proficiscitur, ut Ecclesia una monstretur. Refert item S. Hieronymus non disparia in Comment, ad Ep. ad Tit. Pauli, et dicit: Antequam diaboli instinctu studia in religione fierent, communi Presbyterorum consilio Ecclesiæ gubernabantur, postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat, non Christi, decretum est, ut unus de Presbyteris electus superponeretur ceteris, ad quem omnis ecclesiæ cura pertineret, et schismatum semina tollerentur. Hoc tamen decretum Hieronymus non pro divino venditat. Mox enim subjicit: Sicut Presbyteri sciunt, se ex ecclesiæ consuetudine, ei, qui sibi præpositus fuerit, esse subjectos: ita Episcopi noverint, se magis consuetudine, quam dispositionis Dominicæ veritate, Presbyteris esse majores, et in commune debere Ecclesiam regere. Hæc ille. Ideoque nemo jure prohibuerit ad veterem Ecclesiæ Dei constitutionem redire, et illam præ humana consuetudine recipere. :
1
- 17. Unde pleno ore profitemur, et prædicamus, Jesum Christum unicum esse mundi Redemptorem et Salvatorem, regem et pontificem maximum, Messiam verum et exspectatum illum, inquam, sanctum benedictum, quem omnes legis typi et vaticinia prophetarum præfigurarint atque promiserint, Deus autem præstiterit ac miserit illum nobis, ut alius porro non sit ullus nobis exspectandus. Nec restat jam aliud, quam ut omnes omnem gloriam Christo tribuamus, in ipsum credamus, et in ipso solo adquiescamus, omnibus aliis vitæ præsidiis spretis atque abjectis. Nam gratia Dei exciderunt, et Christum inanem sibi reddunt, quotquot salutem in alia re ulla, quam in uno Christo quærunt (Gal. v. 4:
1
- 18. Et ut paucis multa hujus causæ dicamus, quæcunque de incarnationis Domini nostri Jesu Christi mysterio definita sunt ex Scripturis Sanctis, et comprehensa symbolis ac sententiis quatuor primarum et præstantissimarum synodorum, celebratarum Niceæ, Constantinopoli, Ephesi et Chalcedone, una cum beati Athanasii symbolo, et omnibus his similibus symbolis, credimus corde sincero, et ore libero ingenue profitemur, condemnantes omnia his contraria.:
1
- 18. Officia ministrorum sunt varia, quæ tamen plerique ad duo restringunt, in quibus omnia alia comprehenduntur, ad doctrinam Christi Evangelicam, et ad legitimam sacramentorum administrationem. Ministrorum enim est congregare cœtum sacrum, in hoc exponere Verbum Dei, et universam doctrinam accommodare ad rationem usumque Ecclesiæ, ut ea, quæ docentur, prosint auditoribus, et ædificent fideles. Ministrorum, inquam, est, docere imperitos, hortari item, et urgere ad progrediendum in via Domini cessantes, aut etiam tardius procedentes, consolari item et confirmare pusillanimes, munireque contra Satanæ tentationes varias, corripere peccantes, revocare in viam errantes, lapsos erigere, contradicentes revincere, lupos denique ab ovili Dominico abigere, scelera item et sceleratos prudenter et graviter increpare, neque connivere aut tacere ad conscelerationem: sed et sacramenta administrare, usumque eorum justum commendare, et omnes ad illa percipienda per sanam doctrinam præparare, in unitate quoque sancta fideles conservare, et schismata prohibere, denique catechisare rudes, pauperum necessitatem commendare ecclesiæ, ægrotantes et variis impexos tentationibus visitare, instruere, et in via vitæ retinere: præterea orationes publicas, vel supplicationes necessitatis tempore, una cum jejunio, id est, abstinentia sancta procurare; et omnia quæ pertinent ad ecclesiarum tranquillitatem, pacem et salutem, quam diligentissime curare. :
1
- 19. Ut autem hæc omnia rectius faciliusque possit minister præstare, requiritur ab eo imprimis, ut sit Dei timens, oret sedulo, lectioni sacræ intendat, et in omnibus et semper vigilet, et puritate vitæ omnibus præluceat. :
1
- 2 Regum.:
1
- 2 Samuelis.:
1
- 2. Adorandum autem colendumque docemus Deum, sienti ipse nos colere docuit, in spiritu :
1
- 2. Causa movens aut efficiens prædestinationis ad vitam non est prævisio fidei, aut perseverantiæ, aut bonorum operum, aut ullius rei, quæ insit in personis prædestinatis, sed sola voluntas beneplaciti Dei.:
1
- 2. Certissimum est autem, omnes nos esse natura peccatores et impios, ac coram tribunali Dei convictos impietatis et reos mortis. Justificari autem, id est, absolvi a peccatis et morte, a judice Deo, solius Christi gratia, et nullo nostro merito aut respectu. Quid enim apertius, quam quod Paulus dixit? Omnes peccaverunt, et destituuntur gloria Dei. Justificantur autem gratis per illius gratiam, per redemptionem, quæ est in Christo Jesu:
1
- 2. Conjugium enim (incontinentiæ medicina et continentia ipsa est) institutum est ab ipso Domino Deo, qui ei liberalissime benedixit, ac virum ac fœminam inseparabiliter sibi mutuum adhærere, et una in summa dilectione, concordiaque vivere voluit (Matt. xiii.:
1
- 2. Credimus, hac Dei lege omnem Dei voluntatem, et omnia præcepta necessaria, ad omnem vitæ partem, plenissime tradi. Alioqui enim non vetuisset Dominus, huic legi nihil vel addi vel adimi:
1
- 2. Cum vero nunquam gravioribus tentationibus expositi sunt homines, quam dum infirmitatibus exercentur aut ægrotant, morbis cum animi tum corporis fracti, nunquam sane convenit pastores ecclesiarum saluti sui gregis invigilare accuratius, quam in hujusmodi morbis et infirmitatibus. Visitent ergo mature ægrotantes, vocentur item mature ab ægrotantibus, siquidem res ipsa postulaverit: consolentur autem illos, et in vera fide confirment, muniant denique contra perniciosas Satanæ suggestiones: instituant item preces apud ægrotantem domesticas, ac si necesse sit, precentur pro ægrotantis salute etiam in. cœtu publico curentque, quo feliciter ex hoc seculo migret. Papisticam visitationem cum sua illa unctione extrema, diximus superius, nos non approbare, quod absurda habeat, et a scriptura canonica non approbetur. :
1
- 2. Cuncta vero illa dicimus ab uno profecta esse principio. Damnamus ergo Manichæos et Marcionitas, qui impie fingebant duas substantias atque natural boni et mali, duo item principia, et duos sibi adversos Deos, bonum et malum.:
1
- 2. Deinde considerandum est, qualis fuerit homo post lapsum. Non sublatus est quidem homini intellectus, non erepta ei voluntas, et prorsus in lapidem vel truncumExpressions of Luther and Flacius, afterwards sanctioned by the Formula of Concord, Art. II.:
1
- 2. Ejus officium præcipuum est, pacem et tranquillitatem publicam procurare et conservare. Quod sane nunquam fecerit felicius, quam cum fuerit vere timens Dei ac religiosus, qui videlicet ad exemplum sanctissimorum regum principumque populi Domini, veritatis prædicationem et fidem sinceram promoverit, mendacia et superstitionem omnem cum omni impietate et idololatria exciderit ecclesiamque Dei defenderit. Equidem docemus religionis curam imprimis pertinere ad magistratum sanctum. :
1
- 2. Ergo non sine medio, licet non propter ullum meritum nostrum, sed in Christo et propter Christum, nos elegit Deus, ut qui jam sunt in Christo insiti per fidem, illi ipsi etiam sint electi, reprobi vero, qui sunt extra Christum, secundum illud Apostoli: Vos ipsos tentate, num sitis in fide. An non cognoscitis vosmet ipsos, quod Jesus Christus in vobis est? nisi sicubi reprobi estis :
1
- 2. Et cum semper unus modo sit Deus, unus Mediator Dei et hominum Jesus Messias, unus item gregis universi pastor, unum hujus corporis caput, unus denique Spiritus, una salus, una fides, unum testamentum vel fœdus; necessario consequitur unam duntaxat esse Ecclesiam: quam propterea Catholicam nuncupamus, quod sit universalis, et diffundatur per omnes mundi partes, et ad omnia se tempora extendat, nullis vel locis inclusa vel temporibus. Damnamus ergo Donatistas, qui Ecclesiam in nescio quos Africæ coarctabant angulos. Nec Romanensem adprobamus clerum, qui solam prope Romanam Ecclesiam venditat pro Catholica. :
1
- 2. Et in hac Scriptura Sancta habet universalis Christi Ecclesia plenissime exposita, quæcunque pertinent cum ad salvificam fidem, tum ad vitam Deo placentem recte informandam, quo nomine distincte a Deo præceptum est, ne ei aliquid vel addatur vel detrahatur :
1
- 2. Et quidem agnoscimus, Patribus duo fuisse promissionum genera, sicuti et nobis, revelata. Aliæ enim erant rerum præsentium vel terrenarum, quales sunt promissiones de terra Canaan, de victoriis, et quales hodie adhuc sunt de pane quotidiano. Aliæ vero erant tunc, et sunt etiam nunc, rerum cœlestium et æternarum, gratiæ videlicet divinæ, remissionis peccatorum, et vitæ æternæ, per fidem in Jesum Christum. Habuerunt autem veteres non tantum externas vel terrenas, sed spirituales etiam cœlestesque promissiones, in Christo. Nam de salute, :
1
- 2. Et sunt quidem alia veteris, alia novi populi sacramenta. Veteris populi sacramenta fuerunt circumcisio, et agnus paschalis, qui immolabatur: quo nomine ad sacrificia refertur, quæ fuerunt celebrata ab origine mundi. Novi populi sacramenta sunt baptismus, et cœna Dominica. Sunt, qui septem sacramenta novi populi numerent. Ex quibus nos pœnitentiam, ordinationem ministrorum, non papisticam quidem illam, sed Apostolicam, et matrimonium agnoscimus instituta esse Dei utilia, sed non sacramenta. Confirmatio et extrema unctio inventa sunt hominum, quibus nullo cum damno carere potest Ecclesia. Neque illa nos in nostris ecclesiis habemus. Nam habent illa quædam, quæ minime probare possumus. Nundinationem omnem, quam exercent Romanenses in dispensatione sacramentorum, omnino execramur. :
1
- 2. Hæc autem fides merum est Dei donum, quod solus Deus ex gratia sua, electis suis, secundum mensuram, et quando, cui, et quantum ipse vult, donat, et quidem per Spiritum Sanctum, mediante prædicatione Evangelii, et oratione fideli. Hæc etiam sua habet incrementa; quæ nisi et ipsa darentur a Deo, non dixissent Apostoli: Domine! adauge nobis fidem:
1
- 2. Improbamus rursus nimis et præpostere officiosos in defunctos, qui instar Ethnicorum suos deplangunt mortuos (luctum moderatum, quem Apostolus (1 Thess. iv. :
1
- 2. Peccatum autem intelligimus esse nativam illam hominis corruptionem, ex primis illis nostris parentibus, in nos omnes derivatam vel propagatam, qua concupiscentiis pravis inmersi, et a bono aversi, ad omne vero malum propensi, pleni omni nequitia, diffidentia, contemtu et odio Dei, nihil boni ex nobis ipsis facere, imo ne cogitare quidem possumus. :
1
- 2. Per pœnitentiam autem intelligimus mentis in homine peccatore resipiscentiam, verbo Evangelii et Spiritu Sancto excitatam, fideque vera acceptam, qua protinus homo peccator, agnatam sibi corruptionem peccataque omnia sua, per Verbum Dei accusata, agnoscit, ac de his ex corde dolet, eademque coram Deo non tantum deplorat et fatetur ingenue cum pudore, sed etiam cum indignatione execratur, cogitans jam sedulo de emendatione, et perpetuo innocentiæ virtutumque studio, in quo sese omnibus diebus vitæ reliquis sancte exerceat. :
1
- 2. Pluralitatem vero Deorum abominamur, quod diserte scriptum sit, Dominus Deus tuus unus est :
1
- 2. Proinde Filius est Patri juxta divinitatem coæqualis et consubitantialis, Deus verus, non nuncupatione, aut adoptione, aut ulla dignatione, sed substantia atque natura (Phil. ii. 6:
1
- 2. Proinde non aspernamur sanctorum Patrum Græcorum Latinorumque interpretationes, neque reprobamus eorundem disputationes ac tractationes rerum sacrarum cum Scripturis consentientes: a quibus tamen recedimus modeste, quando aliena a Scripturis aut his contraria adferre deprehenduntur. Nec putamus, illis ullam a nobis hac re injuriam irrogari, cum omnes uno ore nolint sua scripta æquari canonicis, sed probare jubeant, quatenus vel consentiant cum illis, vel dissentiant, jubeantque consentientia recipere, recedere vero a dissentientibus.:
1
- 2. Quod si in ecclesiis dispares inveniuntur ritus, nemo ecclesiæ existimet ex eo esse dissidentes. Socrates, Impossibile fuerit, inquit, omnes ecclesiarum, quæ per civitates et regiones sunt, ritus conscribere. Nulla religio eosdem ritus custodit, etiamsi eandem de illis doctrinam amplectatur. Etenim, qui ejusdem sunt fidei, de ritibus inter se dissentiunt. Hæc ille. Et nos hodie ritus diversos in celebratione cœnæ Domini et in aliis nonnullis rebus habentes in nostris ecclesiis, in doctrina tamen et fide non dissidemus, neque unitas societasque ecclesiarum nostrarum ea re discinditur. Semper vero ecclesiæ in hujusmodi ritibus, sicut mediis, usæ sunt libertate. Id quod nos hodie quoque facimus. :
1
- 2. Quotquot hos aspernantur, et ab his sese segregant, religionem veram contemnunt, urgendique sunt a pastoribus et piis magistratibus, ne contumacius se segregare, et cœtus sacros aversari pergant. Sint vero cœtus ecclesiastici non occulti et obscuri, sed publici atque frequentes, nisi, persecutio hostium Christi et Ecclesiæ non sinat esse publicos. Scimus enim, quales fuerint quondam primitivæ Ecclesiæ cœtus in abditis locis, sub tyrannide Romanorum principum. :
1
- 2. Rejicimus itaque non modo gentium idola, sed et Christianorum simulacra. Tametsi enim Christus humanam assumserit naturam, non ideo tamen assumsit, ut typum præferret statuariis atque pictoribus. Negavit se venisse ad solvendum legem et prophetas :
1
- 2. Retinere vult Dominus ritu hoc sacro in recenti memoria maximum generi mortalium præstitum beneficium, nempe quod, tradito corpore, et effuso suo sanguine, omnia nobis peccata nostra condonavit, ac a morte æterna et potestate diaboli nos redemit, jam pascit nos sua carne et potat suo sanguine, quæ vera fide spiritualiter percepta, alunt nos ad vitam æternam. Et hoc tantum beneficium renovatur toties, quoties cœna Domini celebratur. Dixit enim Dominus: Hoc facite in mei commemorationem. :
1
- 2. Rursus tamen et hoc cavendum est, ne ministris et ministerio nimium tribuamus, memores etiam hie verborum Domini, dicentis in Evangelio: Nemo venit ad me, nisi Pater meus traxerit eum:
1
- 2. Si vero opes Ecclesiæ per injuriam temporis, et quorundam audaciam, inscitiam, ant avaritiam translatæ sunt in abusum, reducantur a viris piis et prudentibus ad sanctum usum. Neque enim connivendum est ad abusum maxime sacrilegum. Docemus itaque reformandas esse scholas et collegia corrupta in doctrina, in cultu, et in moribus, ordinandamque esse pie, bona fide, atque prudenter pauperum subventionem.:
1
- 2. Sponte item precandum est, non coacte, neque pro ullo pretio. Neque decet orationem superstitiose adstrictam esse loco, quasi alibi non liceat, nisi in templo precari. Neque oportet preces publicas, quoad formam et tempus, in omnibus ecclesiis esse pares. Libertate enim sua utantur Ecclesiæ quælibet. Socrates in historia, In omnibus, ubique regionibus, inquit, non poteris invenire duas ecclesias, quæ orando plene consentiant. Hujusmodi discrepantiæ autores eos esse puto, qui singulis temporibus ecclesiis præfuerunt. Si tamen sunt congruentes, maximopere commendandum id et aliis imitandum videtur.:
1
- 2. Unde videmus in ecclesiis vetustis, non tantum certas fuisse horas in septimana constitutas cœtibus, sed ipsam diem dominicam ab ipsis Apostolorum temporibus, iisdem sacroque otio fuisse consecratam: quod etiam nunc recte propter cultum et caritatem, ab ecclesiis nostris custoditur. Observationi Judaicæ et superstitionibus nihil hic permittimus. Neque enim alteram diem altera sanctiorem esse credimus, neque otium Deo per se probari existimamus, sed et dominicam non sabbatum libera observatione celebramus. :
1
- 2. Unus est duntaxat baptismus in Ecclesia Dei, et satis est semel baptizari vel initiari Deo. Durat autem semel susceptus baptismus per omnem vitam, et est perpetua obsignatio adoptionis nostræ. Etenim baptizari in nomine Christi est: inscribi, initiari et recipi in fœdus atque familiam adeoque in hæreditatem filiorum Dei, imo, jam nunc nuncupari nomine Dei, id est, appellari filium Dei, pnrgari item a sordibus peccatorum, et donari varia Dei gratia ad vitam novam et innocentem. Baptismus ergo in memoria retinet et reparat ingens Dei beneficium generi mortalium præstitum.:
1
- 2. Verissime ergo et secundum Scripturam pronunciavit Augustinus (in libro De agone Christi, cap. viii.): 'Dominus dixit, nonne duo passeres asse veniunt, et unus eorum non cadit in terram sine voluntate Patris vestri? :
1
- 20. Cumque omnino oporteat esse in Ecclesia disciplinam, et apud veteres quondam usitata fuerit excommunicatio, fuerintque judicia ecclesiastica in populo Dei, in quibus per viros prudentes et pios exercebatur hæc disciplina, ministrorum quoque fuerit, ad ædificationem, disciplinam moderari hanc, pro conditione temporum, status publici, ac necessitate. Ubi semper tenenda est regula, omnia fieri debere ad ædificationem, decenter, honeste, sine tyrannide et seditione. Apostolus enim testatur: Sibi a Deo traditam esse in Ecclesia potestatem ad ædificationem et non ad destructionem:
1
- 21. Ceterum exsecramur in præsenti Donatistarum errorem, qui doctrinam et administrationem sacramentorum, vel efficacem vel inefficacem, ex mala vel bona ministrorum vita æstimant. Scimus enim, vocem Christi audiendam esse vel ex malorum ministrorum ore. Quando ipse Dominus dixit: Quæ dicunt, facite, secundum opera autem eorum nolite facere:
1
- 22. Atqui debet interim justa esse inter ministros disciplina. Inquirendum enim diligenter in doctrinam et vitam ministrorum, in synodis. Corripiendi sunt peccantes a senioribus, et in viam reducendi, si sunt sanabiles, aut deponendi, et velut lupi abigendi sunt per veros Pastores a grege Dominico, si sunt incurabiles. Si enim sint pseudodoctores, minime ferendi sunt. Neque vero et œcumenica improbamus concilia, si ad exemplum celebrentur Apostolicum, ad Ecclesiæ salutem, non perniciem. :
1
- 23. Ministri quoque fideles omnes, ut boni operarii, mercede sua digni sunt, nec peccant, quando stipendium omniaque interim necessaria pro se et sua familia accipiunt. Nam Apostolus ostendit, hæc jure dari ab Ecclesia, et accipi a ministris, in 1 ad Cor. ix.:
1
- 3. Abominamur ergo Arii et omnium Arianorum impiam contra Filium Dei doctrinam, imprimis vero Michælis Serveti, Hispani et Servetanorum omnium blasphemias, quas contra Dei Filium Satan per illos, veluti ex inferis hausit et in orbem audacissime et impiissime dispergit.:
1
- 3. At cavendum interim monemus, ne inter media deputentur, ut quidem solent missam et usum imaginum in templo pro mediis reputare, quæ revera non sunt media, Indifferens:
1
- 3. Auctor autem sacramentorum omnium non est homo ullus, sed Deus solus. Homines sacramenta instituere non possunt. Nam pertinent illa ad cultum Dei. At hominum non est, instituere et formare cultum Dei; sed traditum a Deo recipere et custodire. Præterea habent symbola promissiones adjunctas, quæ requirunt fidem. Fides autem solo Dei Verbo innititur. Et Verbum Dei habetur instar tabularum vel literarum, sacramenta vero instar sigillorum: quæ literis Deus adpendit solus. Et ut Deus sacramentorum auctor est, ita perpetuo operatur in Ecclesia, in qua rite peraguntur sacramenta: adeo ut fideles, cum a ministris sacramenta percipiunt, agnoscant, operari Deum in suo instituto, ideoque sacramenta perinde, ac ex ipsius Dei manu percipere, et ipsis ministri vitium (si quod insigne ipsi insit) non obesse, quando agnoscant, sacramentorum integritatem dependere ab institutione Domini. Unde etiam discriminant aperte in administratione sacramentorum inter Dominum ipsum, et Domini ministrum, confitentes, sacramentorum res dari ab ipso Domino, symbola autem a Domini ministris. :
1
- 3. Credimus enim, fideles recta a morte corporea migrare ad Christum, ideoque viventium suffragiis aut precibus pro defunctis, denique illis suis officiis nihil indigere. Credimus item, infideles recta præcipitari in tartara, ex quibus nullus impiis aperitur, ullis viventium officiis, exitus.:
1
- 3. Damnamus ergo Epicureos, providentiam Dei abnegantes, omnesque illos, qui blaspheme dicunt, Deum versari circa cardines cœli, et nos atque nostra nec videre nec curare. Damnavit hos etiam David, propheta regius, qui dixit: Quousque Domine! quousque impii exsultabunt? Dicunt: Dominus non videt, neque intelligit Deus Jacob. Intelligite stupidi in populo et stulti! quando demum sapietis? Is, qui aurem condidit, an non audiret? et qui oculum finxit, quomodo non videret? :
1
- 3. Denique electi sunt sancti in Christo per Deum ad finem certum, quem et ipsum exponit Apostolus et ait: Elegit nos in ipso, ut essemus sancti et irreprehensibiles coram illo per caritatem; qui prædestinavit nos, ut adoptaret in filios per Jesum Christum, in sese, ut laudetur gloria gratiæ suæ :
1
- 3. Diducitur quidem Ecclesia in partes vel species varias, non quod divisa aut divulsa sit in semetipsa, sed magis propter membrorum in ipsa diversitatem distincta. Aliam enim faciunt Ecclesiam militantem, aliam vero triumphantem. Militat illa adhuc in terris, et certat cum carne, cum mundo, et principe mundi hujus, diabolo, cum peccato atque morte. Hæc vero rude jam donata, in cœlo triumphat de istis devictis omnibus, et exultat coram Domino: nihilominus habent illæ inter sese communionem, vel conjunctionem. :
1
- 3. Docemus, legem hanc non datam esse hominibus, ut ejus justificemur observatione: sed ut ex ejus indicio infirmitatem potius, peccatum atque condemnationem agnoscamus, et de viribus nostris desperantes, convertamur ad Christum in fide. Aperte enim Apostolus: Lex iram,:
1
- 3. Educentur quoque liberi a parentibus, in timore Domini: provideant item parentes liberis, memores Apostolicæ sententiæ: Qui suis non prospicit, fidem abnegavit, et infideli est deterior:
1
- 3. Eodem in ordine collocantur etiam conciliorum definitiones vel canones.:
1
- 3. Et hæc quidem est vera pœnitentia, sincera nimirum ad Deum et omne bonum conversio, sedula vero a diabolo et ab omni malo aversio. Diserte vero dicimus, hanc pœnitentiam merum esse Dei donum, et non virium nostrarum opus. Jubet enim Apostolus: Fidelem ministrum diligenter erudire obsistentes veritati, si quando Deus his det pœnitentiam ad agnoscendum veritatem:
1
- 3. Et hæc quidem omnia, quæ hactenus de fide diximus, ante nos ita docuerunt Apostoli. Paulus enim: Est autem fides, inquit, eorum, quæ sperantur, :
1
- 3. Et quidem ab initio mundi usus est Deus omnium praætantissimis in mundo (simplicibus quidem pluribus in mundana sapientia vel philosophia, sed excellentissimis in vera theologia) hominibus, Patriarchis videlicet, cum quibus non raro collocutus est per angelos. Fuerunt enim Patriarchæ sui seculi Prophetæ sive Doctores, quos Deus hoc nomine aliquot voluit secula vivere, ut essent veluti Patres et lumina orbis. Secutus est illos Moses cum Prophetis For Prophetis:
1
- 3. Et quidem visibiliter hoc foris sacramento per ministrum repræsentatur, et veluti oculis contemplandum exponitur, quod intus in anima invisibiliter per ipsum Spiritum Sanctum præstatur. Foris offertur a ministro panis, et audiuntur voces Domini: Accipite, edite, hoc est corpus meum, accipite et dividite inter vos, bibite ex hoc omnes, hic est sanguis meus. :
1
- 3. Et, quamvis ad hunc modum patres nostri in Scripturis prophetarum habuerint Evangelium, per quod salutem in Christo per fidem consecuti sunt, Evangelium tamen proprie illud dicitur lætum et felix nuncium, quod nobis primum per Joannem Baptistam, deinde per ipsum Christum Dominum, postea per Apostolos ejus Apostolorumque successores prædicatum est mundo, Deum jam præstitisse, quod ab exordio mundi promisit, ac misisse, imo donavisse nobis Filium unicum, et in hoc reconciliationem cum Patre, remissionem peccatorum, omnem plenitudinem, et vitam æternam. Historia ergo descripta a quatuor Evangelistis, explicans, quomodo hæc sint facta vel adimpleta a Christo, quæ docuerit et fecerit Christus; et quod in ipso credentes omnem habent plenitudinem, recte nuncupatur Evangelium. Prædicatio item et Scriptura Apostolica, qua nobis exponunt Apostoli, quomodo nobis a Patre datus sit Filius, et in hoc vitæ salutisque omnia, recte dicitur doctrina Evangelica, sic, ut ne hodie quidem, si sincera sit, appellationem tam præclaram amittat. :
1
- 3. Etenim Christus peccata mundi in se recepit et sustulit, divinæque justitiæ satisfecit. Deus ergo propter solum Christum passum et resuscitatum, propitius est peccatis nostris, nec illa nobis imputat, imputat autem justitiam Christi pro nostra: ita, ut jam simus non solum mundati a peccatis et purgati, vel sancti, sed etiam donati justitia Christi, adeoque absoluti a peccatis, morte vel condemnatione, justi denique ac hæredes vitæ æternæ. Proprie ergo loquendo, Deus solus nos justificat, et duntaxat propter Christum justificat, non imputans nobis peccata, sed imputans ejus nobis justitiam:
1
- 3. Etenim voluntas non noluntas dicitur. Ergo quoad malum sive peccatum, homo non coactus vel a Deo vel a diabolo, sed sua sponte, malum facit; et hac parte liberrimi est arbitrii. Quod vero non raro cernimus, pessima hominis facinora et consilia impediri a Deo, ne finem suum consequantur, non tollit homini libertatem in malo, sed Deus potentia sua prævenit, quod homo alias libere instituit, sicut fratres Josephi Josephum libere instituunt tollere; sed non possunt, quod Dei consilio aliud visum esset.:
1
- 3. Eundem nihilominus Deum immensum, unum et indivisum, credimus et docemus personis inseperabiliter et inconfuse esse distinctum, Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum, ita ut Pater ab æterno Filium generavit, Filius generatione ineffabili genitus sit, Spiritus Sanctus vero procedat ab utroque, idque ab æterno, cum utroque adorandus: ita ut sint tres non quidem Dii sed tres Personæ consubstantiales, coæternæ et coæquales, distinctæ quoad hypostases, et ordine alia aliam præcedens, nulla tamen inæqualitate. Nam quoad naturam vel essentiam ita sunt conjunctæ, ut sint unus Deus, essentiaque divina communis sit Patri, Filio, et Spiritui Sancto.:
1
- 3. Eundem solum invocamus in omnibus discriminibus et casibus vitæ nostræ, idque per interventum unici mediatoris et intercessoris nostri Jesu Christi. Diserte enim præceptum est nobis: Invoca me in die tribulationis, et eruam te, et glorificabis me :
1
- 3. Inter omnes creaturas præstant angeli atque homines. De angelis pronunciat Scriptura divina: Qui creat angelos suos spiritus, et ministros suos flammam ignis :
1
- 3. Nascimur enim omnes in peccatorum sordibus, et sumus filii iræ. Deus autem, qui dives est misericordia, purgat nos a peccatis gratuito, per sanguinem Filii sui, et in hoc adoptat nos in filios, adeoque fœdere sancto nos sibi connectit, et variis donis ditat, ut possimus novam vivere vitam. Obsignantur haec omnia baptismo. Nam intus regeneramur, purificamur, et renovamur a Deo per Spiritum Sanctum: foris autem accipimus obsignationem maximorum donorum in aqua, qua etiam maxima illa beneficia repræsentantur et veluti oculis nostris conspicienda proponuntur. Ideoque baptizamur, id est, abluimur, aut adspergimur aqua visibili. Aqua enim sordes mundat, deficientia et æstuantia recreat et refrigerat corpora. Gratia vero Dei hæc animabus præstat, et quidem invisibiliter vel spiritualiter. :
1
- 3. Prædestinatorum præfinitus et certus numerus est qui nec augeri nec minui potest.:
1
- 3. Præterea si ecclesiæ pro Christiana libertate memoriam dominicæ nativitatis, circumcisionis, passionis et resurrectionis, ascensionis item in cœlum, et missionis Sancti Spiritus in discipulos religiose celebrent, maximopere approbamus. Festa vero hominibus aut divis instituta non probamus. Et sane pertinent feriæ ad tabulam legis primam, et sunt solius Dei: denique habent feriæ divis institutæ et a nobis abrogatæ, absurda, inutilia, minimeque toleranda plurima. Interim fatemur non inutiliter sanctorum memoriam, suo loco et tempore in sacris concionibus populo commendari, et omnibus sancta exempla sanctorum imitanda proponi. :
1
- 3. Quinimo accedentibus jam etiam annis, cogitationibus, dictis et factis pravis contra legem Dei admissis, corruptos fructus, mala arbore dignos, proferimus (Matt. xii. 33:
1
- 3. Quis ergo crederet, umbram vel simulacrum corporis aliquam conferre piis utilitatem? Cumque maneat in nobis per Spiritum suum, sumus utique templa Dei :
1
- 3. Sed et modum esse decet, ut in re quavis, ita et in precibus publicis, ne nimis sint prolixæ et molestæ. Cedant ergo potiores partes in cœtibus sacris doctrinæ evangelicæ, caveaturque, ne nimis prolixis precibus fatigetur in cœtu populus, ut cum audienda est prædicatio Evangelii, vel egredi ex cœtu, vel hunc in universum solvi cupiant defatigati. Talibus in concione nimis videtur prolixum esse, quod alias succinctum est satis. Nam et concionatores modum tenere decet. :
1
- 3. Sentimus ergo, ex hisce Scripturis petendam esse veram sapientiam et pietatem, ecclesiarum quoque reformationem et gubernationem, omniumque officiorum pietatis institutionem, probationem denique dogmatum reprobationemque aut errorum confutationem omnium, sed et admonitiones omnes juxta illud Apostoli: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad doctrinam, ad redargutionem, :
1
- 3. Sint autem loca, in quibus coëunt fideles, honesta et Ecclesiæ Dei per omnia commoda. Deligantur ergo ædes amplæ, aut templa. Repurgentur tamen ab iis rebus omnibus, quæ Ecclesiam non decent. Instruantur autem omnia pro decoro, necessitate et honestate pia, ne quid desit, quod requiritur ad ritus et usus Ecclesiæ necessarios. :
1
- 3. Teneat ergo ipse in manibus verbum Dei, et ne huic contrarium doceatur, procuret, bonis item legibus ad verbum Dei compositis moderetur populum, sibi a Deo creditum, eundemque in disciplina, officio, obedientiaque contineat. Judicia exerceat juste judicando, ne respiciat personam, aut munera accipiat; viduas, pupillos et afflictos asserat, injustos, impostores et violentos coërceat atque adeo et exscindat. Neque enim frustra accepit a Deo gladium:
1
- 4. Ceteram præcipuum illud, quod in omnibus sacramentis proponitur a Deo, et attenditur a piis omnibus omnium temporum (quod alii nuncupant substantiam et materiam sacramentorum) Christus est Servator, hostia illa unica, agnus item ille Dei mactatus ab origine mundi, petra quoque illa, de qua omnes majores nostri biberunt, per quem electi omnes circumciduntur sine manibus, per Spiritum Sanctum, abluunturque a peccatis suis omnibus, et aluntur vero corpore et sanguine Christi ad vitam æternam. :
1
- 4. Distinctionem enim personarum manifestam tradidit nobis Scriptura, angelo ad divam virginem inter alia dicente: Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi, et quod nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei :
1
- 4. Docemus ergo, angelos alios quidem perstitisse in obedientia, ac ad fidele Dei et hominum ministerium esse deputatos: alios vero sua sponte lapsos, et in exitium esse præcipitatos, factosque esse omnis boni fideliumque hostes, etc.:
1
- 4. Estque certissimum opera illa, quæ in vera fide fiunt a parentibus, per conjugii officia et œconomiam, esse coram Deo sancta et vere bona opera, et placere hæc Deo non minus, quam preces, jejunia, atque eleemosynas. Sic enim docuit et Apostolus in epistolis suis, præcipue vero ad Tim. et Titum. Numeramus autem cum eodem Apostolo inter dogmata Satanica illorum doctrinam, qui matrimonium prohibent, aut palam vituperant, vel oblique perstringunt, quasi non sanctum vel mundum sit. :
1
- 4. Et militans in terris Ecclesia semper plurimas habuit particulares ecclesias, quæ tamen omnes ad unitatem Catholicæ Ecclesiæ referuntur. Hæc aliter fuit instituta ante legem inter patriarchas, aliter sub Mose per legem, aliter a Christo per Evangelium. Vulgo numerantur fere duo populi, Israelitarum videlicet et gentium, vel eorum, qui ex Judæis et gentibus collecti sunt in Ecclesiam, testamenta item duo, vetus et novum. Omnium tamen horum populorum una fuit et est societas, una salus in uno Messia, in quo ceu membra unius corporis sub unum caput connectuntur omnes, in eadem fide, etiam de eodem cibo et potu spirituali participantes. Agnoscimus hie tamen diversa fuisse tempora, diversa symbola promissi et exhibiti Messiæ, sublatisque cærimonialibus, lucem nobis illustriorem lucere, et dona auctiora donari, et libertatem esse pleniorem. :
1
- 4. Et quamvis Deus norit, qui sint sui, et alicubi mentio fiat paucitatis electorum, bene sperandum est tamen de omnibus, neque temere reprobis quisquam est adnumerandus. Paulus certe ad Philippenses: Gratias ago, :
1
- 4. Eundem quoque æterni Dei æternum Filium credimus et docemus hominis factum esse filium, ex semine Abrahæ atque Davidis, non ex viri coitu, quod Ebion dixit, sed conceptum purissime ex Spiritu Sancto, et natum ex Maria semper virgine: sicut diligenter nobis historia explicat evangelica (Matt. i. :
1
- 4. Hactenus itaque abrogata est lex Dei, quatenus nos amplius non damnat, nec iram in nobis operatur. Sumus enim sub gratia, et non sub lege. Præterea implevit Christus omnes legis figuras. Unde umbræ cesserunt, corpore adveniente, ut jam in Christo et veritatem habeamus et omnem plenitudinem. Attamen legem non ideo fastidientes rejicimis. Meminimus enim verboram Domini, dicentis: Non veni legem et prophetas solvere, sed implere:
1
- 4. Idem ille Apostolus fidem vocat efficacem et sese exserentem per dilectionem:
1
- 4. Illa ipsa Evangelii prædicatio nuncupatur item ab Apostolo spiritus et ministerium spiritus, eo, quod efficax et viva fiat per fidem in auribus, imo cordibus credentium, per Spiritum Sanctum illuminantem. Nam litera, quæ opponitur spiritui, significat quidem omnem rem externam, sed maxime doctrinam legis, sine spiritu et fide in animis, non viva fide credentium, operantem iram, et excitantem peccatum. Quo nomine et ministerium mortis ab Apostolo nuncupatur. Huc enim illud Apostoli pertinet, Litera occidit, spiritus vivificat:
1
- 4. Interim vero media, per quæ operatur divina providentia, non aspernamur, ut inutilia, sed his hactenus nos accomodandos esse docemus, quatenus in verbo Dei nobis commendantur. Unde illorum voces temerarias improbamus, qui dicunt: si providentia Dei omnia geruntur, innutiles certe sunt conatus nostri et studia nostra: satis fuerit, si omnia divinæ permittamus providentiæ gubernanda, nec erit, quod porro simus solliciti de re ulla, aut quidquam faciamus. Tametsi enim Paulus agnosceret, se in Dei providentia navigare, qui ipse dixerat, oportet te et Romæ testificari :
1
- 4. Jam vero peccatrix illa Evangelica, quæ lacrymis rigat pedes Domini,:
1
- 4. Per mortem itaque intelligimus non tantum corpoream mortem, quæ omnibus nobis semel, propter peccata, est obeunda, sed etiam supplicia sempiterna, peccatis et corruptioni nostræ debita. Nam Apostolus: Eramus mortui, :
1
- 4. Proinde cum hodie hoc Dei verbum per prædicatores legitime vocatos annunciatur in Ecclesia, credimus ipsum Dei verbum annunciari et a fidelibus recipi, neque aliud Dei verbum vel fingendum, vel cœlitus esse exspectandum: atque in præsenti spectandum esse ipsum verbum, quod annunciatur, non annunciantem ministrum, qui, etsi sit malus et peccator, verum tamen et bonum manet nihilominus verbum Dei.:
1
- 4. Proinde sanctos cœlites sive divos nec adoramus, neque colimus nec invocamus, neque illos coram Patre pro intercessoribus aut media toribus nostris agnoscimus. Sufficit enim nobis Deus et Mediator Christus, neque honorem soli Deo et Filio ejus debitum aliis communicamus; quod ille diserte dixerit: Gloriam meam alteri non dabo :
1
- 4. Quanto vero gravius accusat Christi Ecclesia crapulam, ebrietatem, et omnem libidinem ac intemperantiam, tanto vehementius commendat nobis jejunium Christianum. Est enim jejunium aliud nihil, quam abstinentia et temperantia piorum, disciplina item, custodia, et castigatio carnis nostræ, pro necessitate præsenti suscepta, qua humiliamur coram Deo, et carni sua fomenta detrahimus, quo facilius libentiusque spiritui pareat. Proinde non jejunant, qui istorum nullam rationem habent, sed jejunare se credunt, si semel in die farciant ventrem, et certo vel præscripto tempore a certis abstineant cibis, existimantes, hoc opere operato se Deo placere et bonum opus facere. Jejunium est adminiculum orationis sanctorum ac virtutum omnium. Non placuit Deo (ut videre est in Prophetarum libris), jejunium, quo a cibo non a sceleribus jejunabant Judæi. :
1
- 4. Quantum vero ad bonum et ad virtutes, intellectus hominis non recte judicat de divinis ex semetipso. Requirit enim Scriptura Evangelica et Apostolica regenerationem abs quolibet :
1
- 4. Quapropter non patimur, nos in controversiis religionis vel fidei causis urgeri nudis Patrum sententiis aut conciliorum determinationibus, multo minus receptis consuetudinibus, aut etiam multitudine idem sentientium, aut longi temporis præscriptione. Ergo non alium sustinemus in causa fidei judicem, quam ipsum Deum, per Scripturas Sanctas pronunciantem, quid verum sit, quid falsum, quid sequendum sit, quidve fugiendum. Ita judiciis nonnisi spiritualium hominum, ex verbo Dei petitis, acquiescimus. Jeremias certe cæterique prophetæ sacerdotum concilia, contra legem Dei instituta, damnarunt graviter, ac monuerunt diligenter, ne audiamus Patres, aut insistamus viæ illorum, qui, in suis ambulantes adinventionibus, a lege Dei deflexerunt.:
1
- 4. Qui non sunt prædestinati ad salutem necessario propter peccata sua damnabuntur.:
1
- 4. Quid quod post hos misit Pater cœlestis Filium suum unigenitum, doctorem mundi absolutissimum, in quo est abscondita divina illa sapientia, et in nos derivata, per sacratissimam simplicissimamque et omnium perfectissimam doctrinam. Allegit enim ille sibi discipulos, quos fecit Apostolos. Hi vero exeuntes in mundum universum collegerunt ubique ecclesias per prædicationem Evangelii, deinde vero per omnes mundi ecclesias ordinarunt pastores atque doctores, ex præcepto Christi, per quorum successores hucusque Ecclesiam docuit ac gubernavit. Itaque ut Deus veteri populo dedit Patriarchas una cum Mose et Prophetis: ita novi testamenti populo misit suum unigenitum Filium una cum Apostolis et doctoribus ecclesiæ. :
1
- 4. Quod autem quidam tradunt de igne purgatorio, fidei Christianæ: Credo remissionem peccatorum et vitam æternam, purgationique plenæ per Christum, et Christi Domini hisce sententiis adversatur: Amen, amen dico vobis, qui sermonem meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non veniet, sed transivit a morte in vitam:
1
- 4. Quod si necesse sit, etiam bello populi conservare salutem, bellum, in nomine Dei suscipiat, modo prius pacem modis omnibus quæsierit, nec aliter nisi bello suos servare possit. Et dum hæc ex fide facit magistratus, illis ipsis operibus, ut vere bonis, Deo inservit, ac benedictionem a Domino accipit. Damnamus Anabaptistas, qui, ut Christianum negant fungi posse officio magistratus, ita etiam negant, quemquam a magistratu juste occidi, aut magistratum bellum gerere posse, aut juramenta magistratui præstanda esse, etc. :
1
- 4. Quoniam vero nos justificationem hanc recipimus, non per ulla, opera, sed per fidem in Dei misericordiam et Christum, ideo docemus et credimus cum Apostolo, hominem peccatorem justificari sola fide in Christum, non lege, aut ullis operibus. Dicit enim Apostolus: Arbitramur, fide justificari hominem absque operibus legis:
1
- 4. Separat item Deus nos baptismi symbolo ab omnibus alienis religionibus et populis, et sibi consecrat ceu peculium: nos itaque, dum baptizamur, confitemur fidem nostram et obstringimur Deo ad obedientiam et mortificationem carnis vitæque novitatem, adeoque inscribimur in sanctam Christi militiam, ut toto vitæ cursu pugnemus contra mundum, et Satanam, atque carnem propriam. Baptizamur præterea in. unum Ecclesiæ corpus, ut cum omnibus membris Ecclesiæ pulchre in una et eadem religione mutuisque officiis consentiamus. :
1
- 4. Sic et cantus in cœtu sacro est moderandus, ubi is est in usu. Cantus, quem Gregorianum nuncupant, plurima habet absurda: unde rejectus est merito a nostris et pluribus ecclesiis. Si ecclesiæ sunt, quæ orationem fidelem legitimamque habent, cantum autem nullum habent, condemnari non debent. Non enim canendi commoditatem omnes habent ecclesiæ. Ac certum est ex testimoniis vetustatis, ut cantus usum fuisse vetustissimum in orientalibus ecclesiis, ita sero tandem receptum esse ab occidentalibus. :
1
- 4. Sicut autem credimus, Deum non habitare in templis manu factis, ita propter verbum Dei et usus sacros scimus, loca Deo cultuique ejus dedicata non esse profana sed sacra, et qui in his versantur, reverenter et modeste conversari debere, utpote qui sint in loco sacro, coram Dei conspectu et sanctorum angelorum ejus. Longe itaque a templis et oratoriis Christianorum repellendus, est omnis vestium luxus, omnis superbia, et omnia, quæ humilitatem, disciplinam et modestiam dedecent christianam. Ac verus templorum ornatus non constat ebore, auro et gemmis, sed frugalitate, pietate, virtutibusque eorum, qui versantur in templo. Omnia autem decenter et ordine fiant in Ecclesia, omnia denique fiant ad ædificationem. Taceant ergo omnes peregrinæ linguæ in cœtibus sacris. Omnia proponantur lingua vulgari, et quæ eo in loco ab hominibus in cœtu intelligatur. :
1
- 4. Ut autem rectius et perspicacius intelligatur, quo modo caro et sanguis Christi sint cibus et potus fidelium, percipianturque a fidelibus ad vitam æternam, paucula hæc adjiciemus. Manducatio non est unius generis. Est enim manducatio corporalis, qua cibus in os percipitur ab homine, dentibus atteritur et in ventrem deglutitur. Hoc manducationis genere intellexerunt olim Capernaitæ sibi manducandam carnem Domini, sed refutantur ab ipso, Joann. cap. vi. Nam ut caro Christi corporaliter manducari non potest citra flagitium aut truculentiam, ita non est cibus ventris. Id quod omnes fateri coguntur. Improbamus canonem in decretis itaque pontificum: Ego Berengarius, etc. (De Consecratione, Distinct. 2). Neque enim credidit vetustas pia, neque nos credimus, corpus Christi manducari ore corporis corporaliter vel essentialiter. :
1
- 4. Ut vero instituantur homines in religione, admoneanturque rerum divinarum et salutis suæ, prædicare jussit evangelium Dominus :
1
- 5. Agnoscimus ergo, in omnibus hominibus esse originale peccatum; agnoscimus, omnia alia peccata, quæ ex hoc oriuntur, et dici, et vere esse peccata, quaiicunque nomine nuncupentur, sive mortalia, sive venialia, sive illud quoque, quod vocatur peccatum in Spiritum Sanctum, quod nunquam remittitur :
1
- 5. Constat vero, mentem vel intellectum ducem esse voluntatis, cum autem cæcus sit dux, claret, quonsque et voluntas pertingat. Proinde nullum est ad bonum homini arbitrium liberum, nondum renato, vires nullæ ad perficiendum bonum. Dominus in Evangelio dicit: Amen, amen dico vobis, quod omnis, qui facit peccatum, servus est peccati :
1
- 5. Credimus perfectissimam esse baptizandi formam, qua Christus ipse baptizatus est, et qua baptizarunt Apostoli. Ergo, quæ humana inventione postea adjecta et usurpata sunt in Ecclesia, non arbitramur necessaria esse ad perfectionem baptismi: cujus generis est exorcismus, usus item ardentis luminis, olei, salis, sputi, et similium rerum, ut, quod baptismus singulis annis pluribus cærimoniis bis consecratur. Nos enim credimus, unum Ecclesiæ baptismum in prima Dei institutione sanctificatum esse, et consecrari per verbum, efficacemque esse nunc etiam propter primam Dei benedictionem. :
1
- 5. Damnamus ergo Judæos et Mahumetistas, omnesque sacrosanctam et adorandam hanc trinitatem blasphemantes. Damnamus item omnes hæreses atque hæreticos, docentes, Filium et Spiritum Sanctum nuncupatione esse Deum; item creatum ac serviens aut alteri officiale esse in trinitate, esse in ea denique inæquale, majus aut minus, corporeum aut corporaliter effigiatum, moribus vel voluntate diversum, aut confusum vel solitarium, quasi Filius et Spiritus Sanctus affectiones et proprietates sint unius Dei Patris, ut Monarchici senserunt, Noëtiani, Praxeas, Patripassiani, Sabellius, Samosatenus, Aëtius, Macedonius, Anthropomorphitæ, Arius, et similes.:
1
- 5. Docemus enim, vere bona opera enasci ex viva fide, per Spiritum Sanctum, et a fidelibus fieri secundum voluntatem vel regulam Verbi Dei. Nam Petrus Apostolus: Omni adhibito studio,:
1
- 5. Est autem publicum jejunium, et privatum. Celebrarunt olim jejunia publica calamitosis temporibus rebusque Ecclesiæ afflictis. Abstinebant in universum a cibo ad vesperam usque. Totum autem hoc tempus impendebant precibus sacris cultuique Dei et pœnitentiæ. Parum hæc abfuerunt a luctu: et frequens fit horum mentio in Prophetis, præcipue apud Joëlem (cap. ii.:
1
- 5. Est et spirituals manducatio corporis Christi, non ea quidem, qua existimemus cibum mutari in spiritum, sed qua, manente in sua essentia et proprietate corpore et sanguine Domini, ea nobis communicantur spiritualiter, utique non corporali modo, sed spirituali, per Spiritum Sanctum, qui videlicet ea, quæ per carnem et sanguinem Domini pro nobis in mortem tradita parata sunt, ipsam, inquam, remissionem peccatorum, liberationem et vitam æternam, applicat et confert nobis, ita ut Christus in nobis vivat et nos in ipso vivamus, efficitque, ut ipsum, quo talis fit cibus et potus spiritualis noster, id est, vita nostra, vera fide percipiamus. :
1
- 5. Et cum (Luc. xiii.:
1
- 5. Et quamvis Evangelii doctrina collata cum Pharisæorum doctrina legis, visa sit, cum primum prædicaretur per Christum, nova esse doctrina, quod et Jeremias de Novo Testamento vaticinatus sit, revera tamen illa, non modo vetus erat, et est adhuc (nam nova dicitur et hodie a Papistis, collata cum doctrina jam Papistarum recepta) vetus doctrina, sed omnium in mundo antiquissima. :
1
- 5. Et quantum quidem attinet ad illud, quod in sacramentis est præecipuum et res ipsa, paria sunt utriusque populi sacramenta. Nam Christus unicus Mediator et Servator fidelium utrobique est illud præcipuum et ipsa res sacramentorum. Unus et idem Deus, utrobique horum est auctor. Utrique populo data sunt illa, ut signa adeoque obsignationes gratiæ et promissionum Dei, quæ in memoriam reducant, reparentque maxima Dei beneficia, quibus item fideles ab omnibus aliis orbis religionibus sejungerentur, denique quæ spiritualiter per fidem perciperentur, et percipientes obstringerent Ecclesiæ, et ipsos sui admonerent officii. In his inquam et similibus non disparia sunt utriusque populi sacramenta, quæ tamen in signis sunt di versa. :
1
- 5. Execramur autem cœlibatum immundum, libidines et fornicationes tectas et apertas hypocritarum, simulantium continentiam, cum omnium sint incontinentissimi. Hos omnes judicabit Deus. Divitias, et divites, si pii sunt et recte utantur divitiis, non reprobamus. Reprobamus autem sectam Apostolicorum, etc. :
1
- 5. Hæc Ecclesia Dei sancta vocatur domus Dei viventis, exstructa ex lapidibus vivis et spiritualibus, et imposita super petram immotam, super fundamentum, quo aliud collocari non potest: et ideo nuncupatur etiam columna et basis veritatis (1 Tim. iii. 15:
1
- 5. Horas canonicas, id est, preces ad certas in die horas compositas, a Papistis cantatas aut recitatas, nescivit vetustas: quod ex ipsis horarum lectionibus et argumentis pluribus demonstrari potest. Sed et absurda non pauca habent, ut nihil dicam aliud, proinde omittuntur recte ab ecclesiis substituentibus in locum ipsarum res salutares Ecclesiæ Dei universæ.:
1
- 5. Interim divos nec contemnimus, nec vulgariter de eis sentimus. Agnoscimus enim, eos esse viva Christi membra, amicos Dei, qui carnem et mundum gloriose vicerunt. Diligimus ergo illos ut fratres, et honoramus etiam, non tamen cultu aliquo, sed honorabili de iis existimatione, denique laudibus justis. Imitamur item eos. Nam imitatores fidei virtutumque ipsorum, consortes item æternæ salutis esse, illis æternum apud Deum cohabitare et cum eis in Christo exsultare, desideriis votisque ardentissimis exoptamus. Atque hac in parte adprobamus illam S. Augustini de vera religione sententiam: 'Non sit nobis religio cultus hominum mortuorum. Quia si pie vixerint, non sic habentur, ut tales quærant honores, sed ilium a nobis coli volunt, quo illuminante, lætantur, meriti sui nos esse conservos. Honorandi ergo sunt propter imitationem, non adorandi propter religionem,' etc.:
1
- 5. Itaque justifications beneficium non partimur, partim gratiae Dei, vel Christo, partim nobis, aut dilectioni operibusve, vel merito nostro, sed insolidum gratiæ Dei in Christo per fidem tribuimus. Sed et non possent Deo placere dilectio et opera nostra, si fierent ab injustis; proinde oportet nos prius justos esse, quam diligamus aut faciamus opera justa. Justi vere efficimur, quemadmodum diximus, per fidem in Christum, mera gratia Dei, qui peccata nobis non imputat, sed justitiam Christi, adeoque fidem in Christum ad justitiam nobis imputat. Apostolus præterea apertissime dilectionem derivat ex fide, dicens: Finis præcepti est caritas, ex puro corde, conscientia bona, et fide non ficta:
1
- 5. Jam quod traditur de spiritibus vel animabus mortuorum apparentibus aliquando viventibus, et petentibus ab eis officia, quibus liberentur, deputamus apparitiones eas inter ludibria, artes et deceptiones diaboli, qui, ut potest se transfigurare in angelum lucis, ita satagit fidem veram vel evertere, vel in dubium revocare. Dominus in veteri testamento vetuit veritatem sciscitari a mortuis, et ullum cum spiritibus habere commercium (Deut. xviii. 10, 11:
1
- 5. Jam vero de homine dicit Scriptura, quod ab initio conditus sit bonus, ad imaginem et similitudinem Dei; quod Deus collocaverit eum in paradisum, subjeceritque ei omnia (Gen. i. 27, 28:
1
- 5. Neque arbitramur, prædicationem illam externam tanquam inutilem ideo videri, quoniam pendeat institutio veræ religionis ab interna Spiritus illuminatione: propterea, quod scriptum sit: Non erudiet quis proximum suum. Omnes enim cognoscent me :
1
- 5. Pariter repudiamus traditiones humanas, quæ, tametsi insigniantur speciosis titulis, quasi divinæ apostolicæque sint, viva voce Apostolorum et ceu per manus virorum Apostolicorum succedentibus Episcopis, ecclesiæ traditæ; compositæ tamen cum Scripturis, ab his discrepant, discrepantiaque illa sua ostendunt, se minime esse Apostolicas. Sicut enim Apostoli inter se diversa non docuerunt, ita et Apostolici non contraria Apostolis ediderunt Quinimo impium esset adseverare, Apostolos viva voce contraria scriptis suis tradidisse.:
1
- 5. Porro ministri novi populi variis nuncupantur appellationibus. Dicuntur enim Apostoli, Prophetæ, Evangelistæ, Episcopi, Presbyteri, Pastores atque Doctores (1 Cor. xii. 3:
1
- 5. Præterea anima fuit Domino nostro Jesu Christo non absque sensu et ratione, ut Apollinaris sentiebat, neque caro absque anima, ut Eunomius docebat, sed anima cum ratione sua, et caro cum sensibus suis, per quos sensus veros dolores tempore passionis suæ sustinuit; sicuti et ipse testatus est, et dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem:
1
- 5. Sed et filius ille concoctor, et publicanus ille in Evangelio, cum Pharisæo collatus, præeunt nobis formulis adcommodatissimis peccata nostra Deo confitendi. Ille dicebat: Pater, peccavi in cælum et coram te! Jam non sum dignus vocari filius tuus, fac me sicut unum de mercenariis tuis:
1
- 5. Sed et passim, quoquo vertamus oculos, occurrunt res creatæ a Deo vivæ et veræ in oculos nostros, quæ, si observentur, ut par est, longe evidentius movent adspectantem, quam omnes omnium hominum imagines vel picturæ vanæ, immobiles, marcidæ atque mortuæ. De quibus vere dixit Propheta: Oculos habent et non vident, :
1
- 5. Sicut enim Deus salutem populi sui operari vult per magistratum, quem mundo veluti patrem dedit: ita subditi omnes, hoc Dei beneficium in magistratu agnoscere jubentur. Honorent ergo et revereantur magistratum, tanquam Dei ministrum: ament eum, faveant ei, et orent pro illo, tanquam pro Patre: obediant item omnibus ejus justis et æquis mandatis: denique pendant vectigalia atque tributa, et quæ hujus generis debita sunt, fideliter atque libenter. Et si salus publica patriæ vel justitia requirat, et magistratus ex necessitate bellum suscipiat, deponant etiam vitam, et fundant sanguinem pro salute publica magistratusque, et quidem in Dei nomine, libenter, fortiter et alacriter. Qui enim magistratui se opponit, iram Dei gravem in se provocat. :
1
- 5. Vera, viva:
1
- 6. Agnoscimus ergo in uno atque eodem Domino nostro Jesu Christo duas naturas vel substantias, divinam et humanam:
1
- 6. Caput est, quod in corpore eminentiam habet, et unde corpus vitam haurit, cujus spiritu regitur in omnibus, unde et incrementa et, ut crescat, habet. Unicum item est corporis caput, et cum corpore habet congruentiam. Ergo Ecclesia non potest ullum aliud habere caput, quam Christum. Nam ut Ecclesia est corpus spirituale, ita caput habeat sibi congruens spirituale, utique oportet. Nec alio potest regi spiritu, quam Christi. Paulus quoque: Ipse est caput, :
1
- 6. Credimus autem, hanc confessionem ingenuam, quæ soli Deo fit., vel privatim inter Deum et peccatorem, vel palam in templo, ubi generalis illa peccatorum confessio recitatur, sufficere, nec necessarium esse ad remissionem peccatorum consequendam, ut quis peccata sua confiteatur sacerdoti, susurrando in aures ipsius, ut vicissim cum impositione manuum ejus audiat ab ipso absolutionem; quod ejus rei nec præceptum ullum, nec exemplum exstet in Scripturis Sanctis, David protestatur et ait: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi, confitebor contra me injustitiam meam Domino; et tu remisisti impietatem peccati mei:
1
- 6. Deus enim ab æterno prædestinavit:
1
- 6. Dicimus autem, constare hominem duabus ac diversis quidem substantiis, in una persona, anima immortali, utpote quæ separata a corpore, nec dormit, nec interit, et corpore mortali, quod tamen in ultimo judicio a mortuis resuscitabitur, ut totus homo inde, vel in vita, vel in morte, æternum maneat.:
1
- 6. Docemus, baptismum in Ecclesia non administrari debere a mulierculis, vel ab obstetricibus. Paulus enim removit mulierculas ab officiis ecclesiasticis. Baptismus autem pertinet ad officia ecclesiastica. Damnamus Anabaptistas, qui negant baptizandos esse infantulos recens natos a fidelibus. Nam juxta doctrinam Evangelicam horum est regnum Dei, et sunt in fœdere Dei; cur itaque non daretur eis signum fœderis Dei? cur non per sanctum baptisma initiarentur, qui sunt peculium et in Ecclesia Dei? Damnamus Anabaptistas et in aliis ipsorum dogmatibus, quæ contra Verbum Dei peculiaria habent. Non sumus ergo Anabaptistæ, neque cum eis in ulla re ipsorum communicamus. :
1
- 6. Fatemur etiam, peccata non esse æqualia, licet ex eodem corruptionis et incredulitatis fonte exoriantur, sed alia aliis esse graviora. Sicut Dominus dixit: Sodomæ tolerabilius futurum, quam urbi rejicienti verbum evanqelii :
1
- 6. Homo vere fidelis, id est, fide justificante præditus, certus est plerophoria fidei, de remissione peccatorum suorum, et salute sempiterna sua per Christum.:
1
- 6. Idcirco adprobamus Lactantii, veteris scriptoris, sententiam, dicentis: 'Non est dubium, quin religio nulla sit, ubicunque simulacrum est.' Recte item fecisse adserimus beatum episcopum Epiphanium, qui in foribus ecclesiæ inveniens velum, habens depictam imaginem quasi Christi vel sancti cujuspiam, scidit atque sustulit: quod contra auctoritatem Scripturarum vidisset, in Ecclesia Christi hominis pendere imaginem. Ideoque præcipiebat, ne deinceps in Ecclesia Christi ejusmodi vela, quæ contra religionem nostram veniunt, adpenderentur, sed tolleretur potius illa scrupulositas, quæ indigna sit Ecclesia Christi et populis fidelibus. Præterea adprobamus hanc S. Augustini de vera religione sententiam: 'Non sit nobis religio humanorum operum cultus. Meliores enim sunt ipsi artifices, qui talia fabricantur, quos tamen colere non debemus:
1
- 6. Improbamus ergo hujusmodi opera: adprobamus et urgemus illa, quæ sunt ex voluntate et mandato Dei. Illa ipsa fieri debent, non ut his promereamur vitam æternam. Donum Dei enim est, ut Apostolus ait, vita æterna, neque ad ostentationem, quam rejecit Dominus (Matt. vi. :
1
- 6. Multo vero minus credimus, reliquias divorum adorandas esse aut colendas. Veteres isti sancti satis honorasse videbantur mortuos suos, si honeste mandassent terræ reliquias, postquam astra petiisset spiritus: ac omnium nobilissimas reliquias majorum æstimabant esse virtutes, doctrinam et fidem: quas ut commendabant cum laude mortuorum, ita eas exprimere adnitebantur, dum vivebant in terris.:
1
- 6. Omnia jejunia proficisci debent ex libero, spontaneoque spiritu et vere humiliato, nec composita esse ad plausum vel gratiam hominum consequendam, multo minus eo, ut per ipsa velit homo justitiam demereri. Jejunet autem in hunc finem quilibet, ut fomenta carni detrahat, et ferventius Deo inserviat. :
1
- 6. Paulus disserte dicit: Eadem se in omnibus ecclesiis docuisse :
1
- 6. Porro terrenarum rerum intelligentia in lapso homine non est nulla. Reliquit enim Deus ex misericordia ingenium, multum tamen distans ab eo, quod inerat ante lapsum. Jubet Deus excolere ingenium, et addit dona simul et profectum. Et manifestum est, quam nihil proficiamus in artibus omnibus sine benedictione Dei. Scriptura certe omnes artes ad Deum refert. Nam et ethnici retulerunt artium origines ad inventores Deos. :
1
- 6. Proinde non probamus impias quorundam voces, qui dicunt: pauci sunt electi, et cum mihi non constet, an sim in illo paucorum numero, genium meum non fraudabo. Alii dicunt: si prædestinatus vel electus sum a Deo, nihil impediet me a salute certo jam definita, quicquid tandem designavero. Si vero sum de reproborum numero, nulla me vel fides vel pœnitentia juvabit, cum definitio Dei mutari non possit. Itaque inutiles sunt doctrinæ et admonitiones omnes. Nam contra hos pugnat illud Apostoli: Oportet servum Domini propensum esse ad docendum, erudientem eos, qui obsistunt, si quando det Deus illis pœnitentiam, ad agnoscendum veritatem, ut resipiscant a laqueo diaboli, capti ab eo ad ejus voluntatem :
1
- 6. Quapropter loquimur in hac causa non de ficta fide, de inani et otiosa, aut mortua, sed de fide viva vivificanteque, quae propter Christum, qui vita est et vivificat, quern comprehendit, viva est et dicitur, ac se vivam esse vivis declarat operibus. Nihil itaque contra hanc nostram doctrinam pugnat Jacobus, qui de fide loquitur inani et mortua, quam quidam jactabant, Christum autem intra se viventem per fidem non habebant. Idem ille dixit, opera justificare, non contra dicens Apostolo (rejiciendus alioqui), sed ostendens Abrahamum vivam justificantemque fidem suam declaravisse per opera (Jac. ii.:
1
- 6. Qui enim intus illuminat, donato hominibus Spiritu Sancto, idem ille præcipiens dixit ad discipulos suos: Ite in mundum universum, et prædicate evangelium omni creaturæ :
1
- 6. Sicut enim cibus et potus corporalis corpora nostra non tantum reficiunt ac roborant, sed et in vita conservant: ita et caro Christi tradita pro nobis, et sanguis ejus effusus pro nobis, non ta
|