Contents

« Prev Psalm 104 Next »

Chapter 104

1alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius 2cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius 3laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum 4quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper 5mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius 6semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius 7ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius 8memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes 9quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac 10et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum 11dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 12cum essent numero breves paucissimos et incolas eius 13et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum 14non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges 15nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari 16et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit 17misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph 18humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius 19donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum 20misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum 21constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae 22ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret 23et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham 24et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius 25convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius 26misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum 27posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham 28misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos 29convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 30dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum 31dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum 32posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum 33et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum 34dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 35et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum 36et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum 37et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 38laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos 39expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem 40petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos 41disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina 42quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum 43et eduxit populum suum in exultatione %et; electos suos in laetitia 44et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt 45ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant

« Prev Psalm 104 Next »
VIEWNAME is workSection