Contents

« Prev Psalm 105 Next »

Chapter 105

1alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius 2quis loquetur potentias Domini auditas faciet omnes laudes eius 3beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 4memento nostri Domine in beneplacito populi tui visita nos in salutari tuo 5ad videndum in bonitate electorum tuorum ad laetandum in laetitia gentis tuae et lauderis cum hereditate tua 6peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem fecimus 7patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non fuerunt memores multitudinis misericordiae tuae et inritaverunt ascendentes in mare * mare; Rubrum 8et salvavit eos propter nomen suum ut notam faceret potentiam suam 9et increpuit mare Rubrum et exsiccatum est et deduxit eos in abyssis sicut in deserto 10et salvavit eos de manu odientium et redemit eos de manu inimici 11et operuit aqua tribulantes eos unus ex eis non remansit 12et crediderunt in verbis eius et laudaverunt laudem eius 13cito fecerunt obliti sunt operum eius non sustinuerunt consilium eius 14et concupierunt concupiscentiam in deserto et temptaverunt Deum in inaquoso 15et dedit eis petitionem ipsorum et misit saturitatem in anima eorum 16et inritaverunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 17aperta est terra et degluttivit Dathan et operuit super congregationem Abiron 18et exarsit ignis in synagoga eorum flamma conbusit peccatores 19et fecerunt vitulum in Choreb et adoraverunt sculptile 20et mutaverunt gloriam suam in similitudine vituli comedentis faenum 21obliti sunt Deum qui salvavit eos qui fecit magnalia in Aegypto 22mirabilia in terra Cham terribilia in mari Rubro 23et dixit ut disperderet eos si non Moses electus eius stetisset in confractione in conspectu eius ut averteret iram eius ne disperderet eos 24et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem non crediderunt verbo eius 25et murmurabant in tabernaculis suis non exaudierunt vocem Domini 26et elevavit manum suam super eos ut prosterneret eos in deserto 27et ut deiceret semen eorum in nationibus et dispergeret eos in regionibus 28et initiati sunt Beelphegor et comederunt sacrificia mortuorum 29et inritaverunt eum in adinventionibus suis et multiplicata est in eis ruina 30et stetit Finees et placavit et cessavit quassatio 31et reputatum est ei in iustitiam in generatione et generationem usque in sempiternum 32et inritaverunt ad aquam Contradictionis et vexatus est Moses propter eos 33quia exacerbaverunt spiritum eius et distinxit in labiis suis 34non disperdiderunt gentes quas dixit Dominus illis 35et commixti sunt inter gentes et didicerunt opera eorum 36et servierunt sculptilibus eorum et factum est illis in scandalum 37et immolaverunt filios suos et filias suas daemoniis 38et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum *suarum; quas sacrificaverunt sculptilibus Chanaan et interfecta est terra in sanguinibus 39et contaminata est in operibus eorum et fornicati sunt in adinventionibus suis 40et iratus est furore Dominus in populo suo et abominatus est hereditatem suam 41et tradidit eos in manus gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 42et tribulaverunt eos inimici eorum et humiliati sunt sub manibus eorum 43saepe liberavit eos ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo et humiliati sunt in iniquitatibus suis 44et vidit cum tribularentur et audiret orationem eorum 45et memor fuit testamenti sui et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 46et dedit eos in misericordias in conspectu omnium qui ceperant eos 47salvos fac nos Domine Deus noster et congrega nos de nationibus ut confiteamur nomini tuo sancto et gloriemur in laude tua 48benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et usque in saeculum et dicet omnis populus fiat fiat

« Prev Psalm 105 Next »
VIEWNAME is workSection