« Prev Wisdom of Solomon 3 Next »

Chapter 3

1iustorum autem animae in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis 2visi sunt in oculis insipientium mori et aestimata est adflictio exitus illorum 3et quod a nobis est iter exterminii illi autem sunt in pace 4et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est 5et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se 6tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum 7fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent 8iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum 9qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius 10impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt 11sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt 12mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum 13maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum 14et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima 15bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae 16filii autem adulterorum inconsummati erunt et ab iniquo toro semen exterminabitur 17et si quidem longae vitae erunt in nihilum conputabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum 18et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem 19nationis enim iniquae dirae sunt consummationes

« Prev Wisdom of Solomon 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |