Chapter 2
1dixerunt enim apud se cogitantes non recte exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae et non est refrigerium in fine hominis
et non est qui agnitus sit reversus ab inferis
2quia ex nihilo nati sumus et post hoc erimus tamquam non fuerimus quoniam fumus afflatus est in naribus nostris et sermo scintillae
ad commovendum cor nostrum
3quia extincta cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis
et sicut nebula dissolvetur quae fugata est a radiis solis et a calore illius adgravata
4et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo memoriam habebit operum nostrorum
5umbrae enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertetur
6venite ergo et fruamur bonis quae sunt et utamur creaturam tamquam in iuventute celeriter
7vino pretioso et unguentis nos impleamus et non praetereat nos flos temporis
8coronemus nos rosis antequam marcescant nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra
9ubique relinquamus signa laetitiae quoniam haec est pars nostra et haec est sors
10opprimamus pauperem iustum et non parcamus viduae nec veterani revereamur canos multi temporis
11sit autem fortitudo nostra lex iniustitiae quod infirmum est enim inutile invenitur
12circumveniamus ergo iustum quoniam inutilis est nobis et contrarius est operibus nostris et inproperat nobis peccata legis
et diffamat in nos peccata disciplinae nostrae
13promittit scientiam Dei se habere et filium Dei se nominat
14factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum
15gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius
16tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum
et gloriatur patrem Deum se habere
17videamus ergo si sermones illius veri sunt et temptemus quae ventura sunt illi et sciemus quae erunt novissima illius
18si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit eum de manu contrariorum
19contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam illius et probemus patientiam ipsius
20morte turpissima condemnemus illum erit enim ei respectus ex sermonibus illius
21haec cogitaverunt et erraverunt excaecavit enim illos malitia eorum
22et nescierunt sacramenta Dei neque mercedem speraverunt iustitiae nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum
23quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem suae similitudinis fecit illum
24invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum
25imitantur autem illum qui sunt ex parte illius