« Prev Wisdom of Solomon 1 Next »

Chapter 1

1diligite iustitiam qui iudicatis terram sentite de Domino in bonitate et in simplicitate cordis quaerite illum 2quoniam invenitur ab his qui non temptant illum apparet autem eis qui fidem habent in illum 3perversae enim cogitationes separant a Deo probata autem virtus corripit insipientes 4quoniam in malivolam animam non intrabit sapientia nec habitabit in corpore subdito peccatis 5sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu et corripietur superveniente iniquitate 6benignus est enim spiritus sapientiae et non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus et cordis eius scrutator est verus et linguae illius auditor 7quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis 8propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium 9in cogitationibus enim impii interrogatio erit sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet ad correptionem iniquitatum illius 10quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur 11custodite ergo vos a murmuratione quae nihil prodest et a detractione parcite linguae quoniam responsum obscurum in vacuum non ibit os autem quod mentitur occidit animam 12nolite zelare mortem in errore vitae vestrae neque adquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum 13quoniam Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione vivorum 14creavit enim ut essent omnia et sanabiles nationes orbis terrarum et non est in illis medicamentum exterminii nec inferorum regnum in terra 15iustitia enim inmortalis est 16impii autem manibus et verbis arcessierunt illam et aestimantes illam amicam defluxerunt et sponsionem posuerunt ad illam quoniam digni sunt qui sunt ex parte illius

« Prev Wisdom of Solomon 1 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |