Contents

« Prev Wisdom of Solomon 4 Next »

Chapter 4

1melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines 2cum praesens est imitantur illam et desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum praemium vincens 3multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuria vitulamina non dabunt radices altas nec stabile firmamentum conlocabunt 4et si in ramis in tempore germinaverint infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum eradicabuntur 5confringentur rami inconsummati et fructus illorum inutilis et acerbi ad manducandum et ad nihilum apti 6ex iniquis enim omnes filii qui nascuntur testes sunt nequitiae adversus parentes in interrogatione sua 7iustus autem si morte praeoccupatus fuerit in refrigerio erit 8senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum conputata cani sunt autem sensus hominibus 9et aetas senectutis vita inmaculata 10placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est 11raptus est ne malitia mutaret intellectum illius aut fictio decipiat animam illius 12fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia 13consummatus in brevi explevit tempora multa 14placita enim erat Deo anima illius propter hoc properavit educere illum de medio iniquitatum populi autem videntes et non intellegentes nec ponentes in praecordiis talia 15quoniam gratia Dei et misericordia in sanctos illius et respectus in electos illius 16condemnat autem iustus mortuus vivos impios et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti 17videbunt enim finem sapientis et non intellegent quid cogitaverit de illo Deus et quare munierit illum Dominus 18videbunt enim et contemnent illos autem Dominus inridebit 19et erunt post haec decidentes sine honore et in contumelia inter mortuos in perpetuum quoniam disrumpet illos inflatos sine voce et commovebit illos a fundamentis et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes et memoria illorum periet 20venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum

« Prev Wisdom of Solomon 4 Next »
VIEWNAME is workSection