« Prev Psalm 97 Next »

Chapter 97

1psalmus David cantate Domino canticum novum quoniam mirabilia fecit salvavit sibi dextera eius et brachium sanctum eius 2notum fecit Dominus salutare suum in conspectu gentium revelavit iustitiam suam 3recordatus est misericordiae suae et veritatem suam domui Israhel viderunt omnes termini terrae salutare Dei nostri 4iubilate Domino omnis terra cantate et exultate et psallite 5psallite Domino in cithara in cithara et voce psalmi 6in tubis ductilibus et voce tubae corneae iubilate in conspectu regis Domini 7moveatur mare et plenitudo eius orbis terrarum et qui habitant in eo 8flumina plaudent manu simul montes exultabunt 9a conspectu Domini quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrarum in iustitia et populos in aequitate

« Prev Psalm 97 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |