« Prev Psalm 98 Next »

Chapter 98

1psalmus David Dominus regnavit irascantur populi qui sedet super cherubin moveatur terra 2Dominus in Sion magnus et excelsus est super omnes populos 3confiteantur nomini tuo magno quoniam terribile et sanctum est 4et honor regis iudicium diligit tu parasti directiones iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti 5exaltate Dominum Deum nostrum et adorate scabillum pedum eius quoniam sanctum est 6Moses et Aaron in sacerdotibus eius et Samuhel inter eos qui invocant nomen eius invocabant Dominum et ipse exaudiebat illos 7in columna nubis loquebatur ad eos custodiebant testimonia eius et praeceptum quod dedit illis 8Domine Deus noster tu exaudiebas illos Deus tu propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum 9exaltate Dominum Deum nostrum et adorate in monte sancto eius quoniam sanctus Dominus Deus noster

« Prev Psalm 98 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |