« Prev Psalm 96 Next »

Chapter 96

1huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae 2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius 3ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius 4adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra 5montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae 6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius 7confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius 8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine 9quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos 10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos 11lux orta est iusto et rectis corde laetitia 12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius

« Prev Psalm 96 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |