« Prev Psalm 95 Next »

Chapter 95

1quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra 2cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius 3adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius 4quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos 5quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit 6confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius 7adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem 8adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius 9adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra 10dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate 11laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius 12gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum 13a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua

« Prev Psalm 95 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |