« Prev Psalm 93 Next »

Chapter 93

1psalmus David quarta sabbati Deus ultionum Dominus Deus ultionum libere egit 2exaltare qui iudicas terram redde retributionem superbis 3usquequo peccatores Domine usquequo peccatores gloriabuntur 4effabuntur et loquentur iniquitatem loquentur omnes qui operantur iniustitiam 5populum tuum Domine humiliaverunt et hereditatem tuam vexaverunt 6viduam et advenam interfecerunt et pupillos occiderunt 7et dixerunt non videbit Dominus nec intelleget Deus Iacob 8intellegite qui insipientes estis in populo et stulti aliquando sapite 9qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non considerat 10qui corripit gentes non arguet qui docet hominem scientiam 11Dominus scit cogitationes hominum quoniam vanae sunt 12beatus homo quem tu erudieris Domine et de lege tua docueris eum 13ut mitiges ei a diebus malis donec fodiatur peccatori fovea 14quia non repellet Dominus plebem suam et hereditatem suam non derelinquet 15quoadusque iustitia convertatur in iudicium et qui iuxta illam omnes qui recto sunt corde diapsalma 16quis consurget mihi adversus malignantes aut quis stabit mecum adversus operantes iniquitatem 17nisi quia Dominus adiuvit me paulo minus habitavit in inferno anima mea 18si dicebam motus est pes meus misericordia tua Domine adiuvabat me 19secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes tuae laetificaverunt animam meam 20numquid aderit tibi sedis iniquitatis qui fingis dolorem in praecepto 21captabunt in animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt 22et factus est Dominus mihi in refugium et Deus meus in adiutorem spei meae 23et reddet illis iniquitatem ipsorum et in malitia eorum disperdet eos disperdet illos Dominus Deus noster

« Prev Psalm 93 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |