« Prev Psalm 92 Next »

Chapter 92

1laus cantici David in die ante sabbatum quando inhabitata est terra Dominus regnavit decore indutus est indutus est Dominus fortitudine et praecinxit se etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur 2parata sedis tua ex tunc a saeculo tu es 3elevaverunt flumina Domine elevaverunt flumina vocem suam *elevabunt flumina fluctus suos; 4a vocibus aquarum multarum mirabiles elationes maris mirabilis in altis Dominus 5testimonia tua credibilia facta sunt nimis domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum

« Prev Psalm 92 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |