« Prev Psalm 94 Next »

Chapter 94

1laus cantici David venite exultemus Domino iubilemus Deo salutari nostro 2praeoccupemus faciem eius in confessione et in psalmis iubilemus ei 3quoniam Deus magnus Dominus et rex magnus super omnes deos 4quia in manu eius fines terrae et altitudines montium ipsius sunt 5quoniam ipsius est mare et ipse fecit illud et siccam manus eius formaverunt 6venite adoremus et procidamus et ploremus ante Dominum qui fecit nos 7quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et oves manus eius 8hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra 9sicut in inritatione secundum diem temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt *me; et viderunt opera mea 10quadraginta annis offensus fui generationi illi et dixi semper errant corde 11et isti non cognoverunt vias meas ut iuravi in ira mea si intrabunt in requiem meam

« Prev Psalm 94 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |