« Prev Psalm 84 Next »

Chapter 84

1in finem filiis Core psalmus 2benedixisti Domine terram tuam avertisti captivitatem Iacob 3remisisti iniquitates plebis tuae operuisti omnia peccata eorum diapsalma 4mitigasti omnem iram tuam avertisti ab ira indignationis tuae 5converte nos Deus salutum nostrarum et averte iram tuam a nobis 6numquid in aeternum irasceris nobis aut extendes iram tuam a generatione in generationem 7Deus tu conversus vivificabis nos et plebs tua laetabitur in te 8ostende nobis Domine misericordiam tuam et salutare tuum da nobis 9audiam quid loquatur % in me; Dominus Deus quoniam loquetur pacem in plebem suam et super sanctos suos et in eos qui convertuntur ad cor 10verumtamen prope timentes eum salutare ipsius ut inhabitet gloria in terra nostra 11misericordia et veritas obviaverunt % sibi; iustitia et pax osculatae sunt 12veritas de terra orta est et iustitia de caelo prospexit 13etenim Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum 14iustitia ante eum ambulabit et ponet in via gressus suos

« Prev Psalm 84 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |