« Prev Psalm 85 Next »

Chapter 85

1oratio ipsi David inclina Domine aurem tuam %et; exaudi me quoniam inops et pauper sum ego 2custodi animam meam quoniam sanctus sum salvum fac servum tuum Deus meus sperantem in te 3miserere mei Domine quoniam ad te clamabo tota die 4laetifica animam servi tui quoniam ad te Domine animam meam levavi 5quoniam tu Domine suavis et mitis et multae misericordiae omnibus invocantibus te 6auribus percipe Domine orationem meam et intende voci orationis meae 7in die tribulationis meae clamavi ad te quia exaudisti me 8non est similis tui in diis Domine et non est secundum opera tua 9omnes gentes quascumque fecisti venient et adorabunt coram te Domine et glorificabunt nomen tuum 10quoniam magnus es tu et faciens mirabilia tu es Deus solus 11deduc me Domine in via tua et ingrediar in veritate tua laetetur cor meum ut timeat nomen tuum 12confitebor tibi Domine Deus meus in toto corde meo et glorificabo nomen tuum in aeternum 13quia misericordia tua magna est super me et eruisti animam meam ex inferno inferiori 14Deus iniqui insurrexerunt super me et synagoga potentium quaesierunt animam meam et non proposuerunt te in conspectu suo 15et tu Domine Deus miserator et misericors patiens et multae misericordiae et verax 16respice in me et miserere mei da imperium tuum puero tuo et salvum fac filium ancillae tuae 17fac mecum signum in bono et videant qui oderunt me et confundantur quoniam tu Domine adiuvasti me et consolatus es me

« Prev Psalm 85 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |