« Prev Psalm 83 Next »

Chapter 83

1in finem pro torcularibus filiis Core psalmus 2quam dilecta tabernacula tua Domine virtutum 3concupiscit et defecit anima mea in atria Domini cor meum et caro mea exultavit in Deum vivum 4etenim passer invenit %sibi; domum et turtur nidum sibi ubi ponat pullos suos altaria tua Domine virtutum rex meus et Deus meus 5beati qui habitant in domo tua in saecula saeculorum laudabunt te diapsalma 6beatus vir cui est auxilium abs te ascensiones in corde suo disposuit 7in valle lacrimarum in loco quem posuit 8etenim benedictiones dabit legis dator ibunt de virtute in virtutem videbitur Deus deorum in Sion 9Domine Deus virtutum exaudi orationem meam auribus percipe Deus Iacob diapsalma 10protector noster aspice Deus et respice in faciem christi tui 11quia melior est dies una in atriis tuis super milia elegi abiectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum 12quia misericordiam et veritatem %diligit; Deus gratiam et gloriam dabit Dominus 13non privabit bonis eos qui ambulant in innocentia Domine virtutum beatus vir qui sperat in te

« Prev Psalm 83 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |