Contents

« Prev Psalm 75 Next »

Chapter 75

1in finem in laudibus psalmus Asaph canticum ad Assyrium 2notus in Iudaea Deus in Israhel magnum nomen eius 3et factus est in pace locus eius et habitatio eius in Sion 4ibi confregit potentias arcuum scutum et gladium et bellum diapsalma 5inluminas tu mirabiliter de montibus aeternis 6turbati sunt omnes insipientes corde dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum manibus suis 7ab increpatione tua Deus Iacob dormitaverunt qui ascenderunt equos 8tu terribilis es et quis resistet tibi ex tunc ira tua 9de caelo auditum fecisti iudicium terra timuit et quievit 10cum exsurgeret in iudicium Deus ut salvos faceret omnes mansuetos terrae diapsalma 11quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi et reliquiae cogitationis diem festum agent tibi 12vovete et reddite Domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius adferent munera terribili 13et ei qui aufert spiritus principum terribili apud reges terrae

« Prev Psalm 75 Next »
VIEWNAME is workSection