« Prev Psalm 76 Next »

Chapter 76

1in finem pro Idithun psalmus Asaph 2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Deum et intendit me 3in die tribulationis meae Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum et non sum deceptus rennuit consolari anima mea 4memor fui Dei et delectatus sum exercitatus sum et defecit spiritus meus diapsalma 5anticipaverunt vigilias oculi mei turbatus sum et non sum locutus 6cogitavi dies antiquos et annos aeternos in mente habui 7et meditatus sum nocte cum corde meo exercitabar et scobebam spiritum meum 8numquid in aeternum proiciet Deus et non adponet ut conplacitior sit adhuc 9aut in finem misericordiam suam abscidet a generatione in generationem 10aut obliviscetur misereri Deus aut continebit in ira sua misericordias suas diapsalma 11et dixi nunc coepi haec mutatio dexterae Excelsi 12memor fui operum Domini quia memor ero ab initio mirabilium tuorum 13et meditabor in omnibus operibus tuis et in adinventionibus tuis exercebor 14Deus in sancto via tua quis deus magnus sicut Deus noster 15tu es Deus qui facis mirabilia notam fecisti in populis virtutem tuam 16redemisti in brachio tuo populum tuum filios Iacob et Ioseph diapsalma 17viderunt te aquae Deus viderunt te aquae et timuerunt et turbatae sunt abyssi 18multitudo sonitus aquarum vocem dederunt nubes etenim sagittae tuae transeunt 19vox tonitrui tui in rota inluxerunt coruscationes tuae orbi terrae commota est et contremuit terra 20in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur 21deduxisti sicut oves populum tuum in manu Mosi et Aaron

« Prev Psalm 76 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |