Contents

« Prev Psalm 74 Next »

Chapter 74

1in finem ne corrumpas psalmus Asaph cantici 2confitebimur tibi Deus confitebimur et invocabimus nomen tuum narrabimus mirabilia tua 3cum accepero tempus ego iustitias iudicabo 4liquefacta est terra et omnes qui habitant in ea ego confirmavi columnas eius diapsalma 5dixi iniquis nolite inique facere et delinquentibus nolite exaltare cornu 6nolite extollere in altum cornu vestrum nolite loqui adversus Deum iniquitatem 7quia neque ab oriente neque ab occidente neque a desertis montibus 8quoniam Deus iudex est hunc humiliat et hunc exaltat 9quia calix in manu Domini vini meri plenus mixto et inclinavit ex hoc in hoc verum fex eius non est exinanita bibent omnes peccatores terrae 10ego autem adnuntiabo in saeculum cantabo Deo Iacob 11et omnia cornua peccatorum confringam et exaltabuntur cornua iusti

« Prev Psalm 74 Next »
VIEWNAME is workSection