« Prev Psalm 65 Next »

Chapter 65

1in finem canticum psalmi resurrectionis iubilate Deo omnis terra 2psalmum dicite nomini eius date gloriam laudi eius 3dicite Deo quam terribilia sunt opera tua Domine in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui 4omnis terra adorent te et psallant tibi psalmum dicant nomini tuo diapsalma 5venite et videte opera Dei terribilis in consiliis super filios hominum 6qui convertit mare in aridam in flumine pertransibunt pede ibi laetabimur in ipso 7qui dominatur in virtute sua in aeternum oculi eius super gentes respiciunt qui exasperant non exaltentur in semet ipsis diapsalma 8benedicite gentes Deum nostrum et auditam facite vocem laudis eius 9qui posuit animam meam ad vitam et non dedit in commotionem pedes meos 10quoniam probasti nos Deus igne nos examinasti sicut examinatur argentum 11induxisti nos in laqueum posuisti tribulationes in dorso nostro 12inposuisti homines super capita nostra transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium 13introibo in domum tuam in holocaustis reddam tibi vota mea 14quae distinxerunt labia mea et locutum est os meum in tribulatione mea 15holocausta medullata offeram tibi cum incensu arietum offeram tibi boves cum hircis diapsalma 16venite audite et narrabo omnes qui timetis Deum quanta fecit animae meae 17ad ipsum ore meo clamavi et exaltavi sub lingua mea 18iniquitatem si aspexi in corde meo non exaudiat Dominus 19propterea exaudivit Deus adtendit voci deprecationis meae 20benedictus Deus qui non amovit orationem meam et misericordiam suam a me

« Prev Psalm 65 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |