« Prev Psalm 66 Next »

Chapter 66

1in finem in hymnis psalmus cantici 2Deus misereatur nostri et benedicat nobis inluminet vultum suum super nos et misereatur nostri diapsalma 3ut cognoscamus in terra viam tuam in omnibus gentibus salutare tuum 4confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 5laetentur et exultent gentes quoniam iudicas populos in aequitate et gentes in terra diriges diapsalma 6confiteantur tibi populi Deus confiteantur tibi populi omnes 7terra dedit fructum suum benedicat nos Deus Deus noster 8benedicat nos Deus et metuant eum omnes fines terrae

« Prev Psalm 66 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |