« Prev Psalm 64 Next »

Chapter 64

1in finem psalmus David *canticum; Hieremiae et Aggei de verbo peregrinationis quando incipiebant proficisci 2te decet hymnus Deus in Sion et tibi reddetur votum in Hierusalem 3exaudi orationem ad te omnis caro veniet 4verba iniquorum praevaluerunt super nos et impietatibus nostris tu propitiaberis 5beatus quem elegisti et adsumpsisti inhabitabit in atriis tuis replebimur in bonis domus tuae sanctum est templum tuum 6mirabile in aequitate exaudi nos Deus salutaris noster spes omnium finium terrae et in mari longe 7praeparans montes in virtute tua accinctus potentia 8qui conturbas profundum maris sonum fluctuum eius turbabuntur gentes 9et timebunt qui inhabitant terminos a signis tuis exitus matutini et vespere delectabis 10visitasti terram et inebriasti eam multiplicasti locupletare eam flumen Dei repletum est aquis parasti cibum illorum quoniam ita est praeparatio eius 11rivos eius inebria multiplica genimina eius in stillicidiis eius laetabitur germinans 12benedices coronae anni benignitatis tuae et campi tui replebuntur ubertate 13pinguescent speciosa deserti et exultatione colles accingentur 14induti sunt arietes ovium et valles abundabunt frumento clamabunt etenim hymnum dicent

« Prev Psalm 64 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |