« Prev Psalm 62 Next »

Chapter 62

1psalmus David cum esset in deserto Iudaeae 2Deus Deus meus ad te de luce vigilo sitivit in te anima mea quam multipliciter tibi caro mea 3in terra deserta et invia et inaquosa sic in sancto apparui tibi ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam 4quoniam melior est misericordia tua super vitas labia mea laudabunt te 5sic benedicam te in vita mea in nomine tuo levabo manus meas 6sicut adipe et pinguidine repleatur anima mea et labia exultationis laudabit os meum 7si memor fui tui super stratum meum in matutinis meditabar in te 8quia fuisti adiutor meus et in velamento alarum tuarum exultabo 9adhesit anima mea post te me suscepit dextera tua 10ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam introibunt in inferiora terrae 11tradentur in manus gladii partes vulpium erunt 12rex vero laetabitur in Deo laudabitur omnis qui iurat in eo quia obstructum est os loquentium iniqua

« Prev Psalm 62 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |