« Prev Psalm 63 Next »

Chapter 63

1in finem psalmus David 2exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam 3protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem 4quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram 5ut sagittent in occultis inmaculatum 6subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos 7scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum 8et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum 9et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos 10et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt 11laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde

« Prev Psalm 63 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |