« Prev Psalm 61 Next »

Chapter 61

1in finem pro Idithun psalmus David 2nonne Deo subiecta erit anima mea ab ipso enim salutare meum 3nam et ipse Deus meus et salutaris meus susceptor meus non movebor amplius 4quousque inruitis in hominem interficitis universi vos tamquam parieti inclinato et maceriae depulsae 5verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere cucurri in siti ore suo benedicebant et corde suo maledicebant diapsalma 6verumtamen Deo subiecta esto anima mea quoniam ab ipso patientia mea 7quia ipse Deus meus et salvator meus adiutor meus non emigrabo 8in Deo salutare meum et gloria mea Deus auxilii mei et spes mea in Deo est 9sperate in eo omnis congregatio populi effundite coram illo corda vestra Deus adiutor noster in aeternum 10verumtamen vani filii hominum mendaces filii hominum in stateris ut decipiant ipsi de vanitate in id ipsum 11nolite sperare in iniquitate et rapinas nolite concupiscere divitiae si affluant nolite cor adponere 12semel locutus est Deus duo haec audivi quia potestas Dei 13et tibi Domine misericordia quia tu reddes unicuique iuxta opera sua

« Prev Psalm 61 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |