« Prev Psalm 60 Next »

Chapter 60

1in finem in hymnis David 2exaudi Deus deprecationem meam intende orationi meae 3a finibus terrae ad te clamavi dum anxiaretur cor meum in petra exaltasti me deduxisti me 4quia factus es spes mea turris fortitudinis a facie inimici 5inhabitabo in tabernaculo tuo in saecula protegar in velamento alarum tuarum diapsalma 6quoniam tu Deus meus exaudisti orationem meam dedisti hereditatem timentibus nomen tuum 7dies super dies regis adicies annos eius usque in diem generationis et generationis 8permanet in aeternum in conspectu Dei misericordiam et veritatem quis requiret eius 9sic psalmum dicam nomini tuo in saeculum saeculi ut reddam vota mea de die in diem

« Prev Psalm 60 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |