Contents

« Prev Psalm 59 Next »

Chapter 59

1in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina 2cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia 3Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis 4commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est 5ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis 6dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui 7salvum fac dextera tua et exaudi me 8Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor 9meus est Galaad et meus %est; Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus 10Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt 11quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris 13da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis 14in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos

« Prev Psalm 59 Next »
VIEWNAME is workSection