« Prev Psalm 58 Next »

Chapter 58

1in finem ne disperdas David in tituli inscriptione quando misit Saul et custodivit domum eius ut interficeret eum 2eripe me de inimicis meis Deus et ab insurgentibus in me libera me 3eripe me de operantibus iniquitatem et de viris sanguinum salva me 4quia ecce ceperunt animam meam inruerunt in me fortes 5neque iniquitas mea neque peccatum meum Domine sine iniquitate cucurri et direxi 6exsurge in occursum meum et vide et tu Domine Deus virtutum Deus Israhel intende ad visitandas omnes gentes non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem diapsalma 7convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 8ecce loquentur in ore suo et gladius in labiis eorum quoniam quis audivit 9et tu Domine deridebis eos ad nihilum deduces omnes gentes 10fortitudinem meam ad te custodiam quia Deus susceptor meus 11Deus meus voluntas eius praeveniet me 12Deus ostendet mihi super inimicos meos ne occidas eos nequando obliviscantur populi mei disperge illos in virtute tua et depone eos protector meus Domine 13delictum oris eorum sermonem labiorum ipsorum et conprehendantur in superbia sua et de execratione et mendacio adnuntiabuntur 14in consummatione in ira consummationis et non erunt et scient quia Deus dominatur Iacob finium terrae diapsalma 15convertentur ad vesperam et famem patientur ut canes et circuibunt civitatem 16ipsi dispergentur ad manducandum si vero non fuerint saturati et murmurabunt 17ego autem cantabo fortitudinem tuam et exultabo mane misericordiam tuam quia factus es susceptor meus et refugium meum in die tribulationis meae 18adiutor meus tibi psallam quia Deus susceptor meus es Deus meus misericordia mea

« Prev Psalm 58 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |