« Prev Psalm 55 Next »

Chapter 55

1in finem pro populo qui a sanctis longe factus est David in tituli inscriptione cum tenuerunt eum Allophili in Geth 2miserere mei Deus quoniam conculcavit me homo tota die inpugnans tribulavit me 3conculcaverunt me inimici mei tota die quoniam multi bellantes adversum me 4ab altitudine diei timebo ego vero in te sperabo 5in Deo laudabo sermones meos in Deo speravi non timebo quid faciat mihi caro 6tota die verba mea execrabantur adversum me omnia consilia eorum in malum 7inhabitabunt et abscondent ipsi calcaneum meum observabunt sicut sustinuerunt animam meam 8pro nihilo salvos facies illos in ira populos confringes Deus 9vitam meam adnuntiavi tibi posuisti lacrimas meas in conspectu tuo sicut et in promissione tua 10tunc convertentur inimici mei retrorsum in quacumque die invocavero te ecce cognovi quoniam Deus meus es 11in Deo laudabo verbum in Domino laudabo sermonem in Deo speravi non timebo quid faciat mihi homo 12in me sunt Deus vota *tua; % quae; reddam laudationes tibi 13quoniam eripuisti animam meam de morte et pedes meos de lapsu ut placeam coram Deo in lumine viventium

« Prev Psalm 55 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |