« Prev Psalm 54 Next »

Chapter 54

1in finem in carminibus intellectus David 2exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam 3intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum 4a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi 5cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me 6timor et tremor venit super me et contexit me tenebra 7et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam 8ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma 9expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate 10praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate 11die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius 12et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus 13quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo 14tu vero homo unianimis dux meus et notus meus 15qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu 16veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum 17ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me 18vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam 19redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum 20exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum 21extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius 22divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula 23iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto 24tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine

« Prev Psalm 54 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |