« Prev Psalm 53 Next »

Chapter 53

1in finem in carminibus intellectus David 2cum venissent Ziphei et dixissent ad Saul nonne David absconditus est apud nos 3Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me 4Deus exaudi orationem meam auribus percipe verba oris mei 5quoniam alieni insurrexerunt adversum me et fortes quaesierunt animam meam non proposuerunt Deum ante conspectum suum diapsalma 6ecce enim Deus adiuvat me Dominus susceptor animae meae 7avertet mala inimicis meis in veritate tua disperde illos 8voluntarie sacrificabo tibi confitebor nomini tuo Domine quoniam bonum 9quoniam ex omni tribulatione eripuisti me et super inimicos meos despexit oculus meus

« Prev Psalm 53 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |