« Prev Psalm 52 Next »

Chapter 52

1in finem pro Melech intellegentiae David dixit insipiens in corde suo non est Deus 2corrupti sunt et abominabiles facti sunt in iniquitatibus non est qui faciat bonum 3Deus de caelo prospexit in filios hominum ut videat si est intellegens %aut; requirens Deum 4omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum 5nonne scient %omnes; qui operantur iniquitatem qui devorant plebem meam ut cibum panis 6Deum non invocaverunt illic trepidabunt timore ubi non fuit timor quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent confusi sunt quoniam Deus sprevit eos 7quis dabit ex Sion salutare Israhel dum convertit Deus captivitatem plebis suae exultabit Iacob et laetabitur Israhel

« Prev Psalm 52 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |