« Prev Psalm 56 Next »

Chapter 56

1in finem ne disperdas David in tituli inscriptione cum fugeret a facie Saul in spelunca 2miserere mei Deus miserere mei quoniam in te confidit anima mea et in umbra alarum tuarum sperabo donec transeat iniquitas 3clamabo ad Deum altissimum Deum qui benefecit mihi 4misit de caelo et liberavit me dedit in obprobrium conculcantes me diapsalma misit Deus misericordiam suam et veritatem suam 5et eripuit animam meam de medio catulorum leonum dormivi conturbatus filii hominum dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus 6exaltare super caelos Deus et in omnem terram gloria tua 7laqueum paraverunt pedibus meis et incurvaverunt animam meam foderunt ante faciem meam foveam et inciderunt in eam diapsalma 8paratum cor meum Deus paratum cor meum cantabo et psalmum dicam 9exsurge gloria mea exsurge psalterium et cithara exsurgam diluculo 10confitebor tibi in populis Domine psalmum dicam tibi in gentibus 11quoniam magnificata est usque ad caelos misericordia tua et usque ad nubes veritas tua 12exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua

« Prev Psalm 56 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |