« Prev Psalm 43 Next »

Chapter 43

1in finem filiis Core ad intellectum 2Deus auribus nostris audivimus patres nostri adnuntiaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum in diebus antiquis 3manus tua gentes disperdit et plantasti eos adflixisti populos et expulisti eos 4nec enim in gladio suo possederunt terram et brachium eorum non salvavit eos sed dextera tua et brachium tuum et inluminatio faciei tuae quoniam conplacuisti in eis 5tu es ipse rex meus et Deus meus qui mandas salutes Iacob 6in te inimicos nostros ventilabimus cornu et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis 7non enim in arcu meo sperabo et gladius meus non salvabit me 8salvasti enim nos de adfligentibus nos et odientes nos confudisti 9in Deo laudabimur tota die et in nomine tuo confitebimur in saeculum diapsalma 10nunc autem reppulisti et confudisti nos et non egredieris in virtutibus nostris 11avertisti nos retrorsum post inimicos nostros et qui oderunt nos diripiebant sibi 12dedisti nos tamquam oves escarum et in gentibus dispersisti nos 13vendidisti populum tuum sine pretio et non fuit multitudo in commutationibus nostris 14posuisti nos obprobrium vicinis nostris subsannationem et derisum his qui in circuitu nostro 15posuisti nos in similitudinem gentibus commotionem capitis in populis 16tota die verecundia mea contra me est et confusio faciei meae cooperuit me 17a voce exprobrantis et obloquentis a facie inimici et persequentis 18haec omnia venerunt super nos nec obliti sumus te et inique non egimus in testamento tuo 19et non recessit retrorsum cor nostrum et declinasti semitas nostras a via tua 20quoniam humiliasti nos in loco adflictionis et cooperuit nos umbra mortis 21si obliti sumus nomen Dei nostri et %si; expandimus manus nostras ad deum alienum 22nonne Deus requiret ista ipse enim novit abscondita cordis quoniam propter te mortificamur omni die aestimati sumus sicut oves occisionis 23exsurge quare dormis Domine exsurge %et; ne repellas in finem 24quare faciem tuam avertis oblivisceris inopiae nostrae et tribulationis nostrae 25quoniam humiliata est in pulvere anima nostra conglutinatus est in terra venter noster 26exsurge adiuva nos et redime nos propter nomen tuum

« Prev Psalm 43 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |