« Prev Psalm 44 Next »

Chapter 44

1in finem pro his qui commutabuntur filiis Core ad intellectum canticum pro dilecto 2eructavit cor meum verbum bonum dico ego opera mea regi lingua mea calamus scribae velociter scribentis 3speciosus forma prae filiis hominum diffusa est gratia in labiis tuis propterea benedixit te Deus in aeternum 4accingere gladio tuo super femur tuum potentissime 5specie tua et pulchritudine tua et intende prospere procede et regna propter veritatem et mansuetudinem et iustitiam et deducet te mirabiliter dextera tua 6sagittae tuae acutae populi sub te cadent in corde inimicorum regis 7sedis tua Deus in saeculum saeculi virga directionis virga regni tui 8dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis 9murra et gutta et cassia a vestimentis tuis a domibus eburneis ex quibus delectaverunt te 10filiae regum in honore tuo adstetit regina a dextris tuis in vestitu deaurato circumdata varietate 11audi filia et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui 12et concupiscet rex decorem tuum quoniam ipse est dominus tuus et adorabunt eum 13*et; filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur divites plebis 14omnis gloria eius filiae regis ab intus in fimbriis aureis 15circumamicta varietatibus adducentur regi virgines post eam proximae eius adferentur tibi 16adferentur in laetitia et exultatione adducentur in templum regis 17pro patribus tuis nati sunt tibi filii constitues eos principes super omnem terram 18memor ero nominis tui in omni generatione et generatione propterea populi confitebuntur tibi in aeternum et in saeculum saeculi

« Prev Psalm 44 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |