« Prev Psalm 42 Next »

Chapter 42

1psalmus David iudica me Deus et discerne causam meam de gente non sancta ab homine iniquo et doloso erue me 2quia tu es Deus fortitudo mea quare me reppulisti quare tristis incedo dum adfligit me inimicus 3emitte lucem tuam et veritatem tuam ipsa me deduxerunt et adduxerunt in montem sanctum tuum et in tabernacula tua 4et introibo ad altare Dei ad Deum qui laetificat iuventutem meam confitebor tibi in cithara Deus Deus meus 5quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus

« Prev Psalm 42 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |