Contents

« Prev Psalm 41 Next »

Chapter 41

1in finem in intellectum filiis Core 2quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ita desiderat anima mea ad te Deus 3sitivit anima mea ad Deum *fortem; vivum quando veniam et parebo ante faciem Dei 4fuerunt mihi lacrimae meae panis die ac nocte dum dicitur mihi cotidie ubi est Deus tuus 5haec recordatus sum et effudi in me animam meam quoniam transibo in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei in voce exultationis et confessionis sonus epulantis 6quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deo quoniam confitebor illi salutare vultus mei 7Deus meus ad me ipsum anima mea conturbata est propterea memor ero tui de terra Iordanis et Hermoniim a monte modico 8abyssus *ad; abyssum invocat in voce cataractarum tuarum omnia excelsa tua et fluctus tui super me transierunt 9in die mandavit Dominus misericordiam suam et nocte canticum eius apud me oratio Deo vitae meae 10dicam Deo susceptor meus es quare oblitus es mei quare contristatus incedo dum adfligit me inimicus 11dum confringuntur ossa mea exprobraverunt mihi qui tribulant me dum dicunt mihi per singulos dies ubi est Deus tuus 12quare tristis es anima mea et quare conturbas me spera in Deum quoniam *adhuc; confitebor illi salutare vultus mei *et; Deus meus

« Prev Psalm 41 Next »
VIEWNAME is workSection