« Prev Psalm 40 Next »

Chapter 40

1in finem psalmus David 2beatus qui intellegit super egenum et pauperem in die mala liberabit eum Dominus 3Dominus conservet eum et vivificet eum et beatum faciat eum in terra et non tradat eum in animam inimicorum eius 4Dominus opem ferat illi super lectum doloris eius universum stratum eius versasti in infirmitate eius 5ego dixi Domine miserere mei sana animam meam quoniam peccavi tibi 6inimici mei dixerunt mala mihi quando morietur et peribit nomen eius 7et si ingrediebatur ut videret vane loquebatur cor eius congregavit iniquitatem sibi egrediebatur foras et loquebatur 8in id ipsum adversum me susurrabant omnes inimici mei adversus me cogitabant mala mihi 9verbum iniquum constituerunt adversus me numquid qui dormit non adiciet ut resurgat 10etenim homo pacis meae in quo speravi qui edebat panes meos magnificavit super me subplantationem 11tu autem Domine miserere mei et resuscita me et retribuam eis 12in hoc cognovi quoniam voluisti me quoniam non gaudebit inimicus meus super me 13me autem propter innocentiam suscepisti et confirmasti me in conspectu tuo in aeternum 14benedictus Dominus Deus Israhel a saeculo et in saeculum fiat fiat

« Prev Psalm 40 Next »





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |