« Prev Psalm 34 Next »

Chapter 34

1huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me 2adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 3effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum 4confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala 5fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos 6fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos 7quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam 8veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso 9anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo 10omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum 11surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me 12retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae 13ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur 14quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar 15et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi 16dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis 17Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam 18confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te 19non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis 20quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant 21et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri 22vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me 23exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam 24iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi 25non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum 26erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me 27exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius 28et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam

« Prev Psalm 34 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |