« Prev Psalm 35 Next »

Chapter 35

1in finem servo Domini David 2dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius 3quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium 4verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret 5iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit 6Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes 7iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine 8quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt 9inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos 10quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen 11praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde 12non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me 13ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare

« Prev Psalm 35 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |