« Prev Psalm 33 Next »

Chapter 33

1David cum inmutavit vultum suum coram Abimelech et dimisit eum et abiit 2benedicam Dominum in omni tempore semper laus eius in ore meo 3in Domino laudabitur anima mea audiant mansueti et laetentur 4magnificate Dominum mecum et exaltemus nomen eius in id ipsum 5exquisivi Dominum et exaudivit me et ex omnibus tribulationibus meis eripuit me 6accedite ad eum et inluminamini et facies vestrae non confundentur 7iste pauper clamavit et Dominus exaudivit %eum; et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum 8vallabit angelus Domini in circuitu timentium eum et eripiet eos 9gustate et videte quoniam suavis est Dominus beatus vir qui sperat in eo 10timete Dominum %omnes; sancti eius quoniam non est inopia timentibus eum 11divites eguerunt et esurierunt inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono diapsalma 12venite filii audite me timorem Domini docebo vos 13quis est homo qui vult vitam cupit videre dies bonos 14prohibe linguam tuam a malo et labia tua ne loquantur dolum 15deverte a malo et fac bonum inquire pacem et persequere eam 16oculi Domini super iustos et aures eius in precem eorum 17facies Domini super facientes mala ut perdat de terra memoriam eorum 18clamaverunt iusti et Dominus exaudivit et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos 19iuxta est Dominus his qui tribulato sunt corde et humiles spiritu salvabit 20multae tribulationes iustorum et de omnibus his liberavit eos 21Dominus custodit omnia ossa eorum unum ex his non conteretur 22mors peccatorum pessima et qui oderunt iustum delinquent 23redimet Dominus animas servorum suorum et non delinquent omnes qui sperant in eum

« Prev Psalm 33 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |