« Prev Psalm 3 Next »

Chapter 3

1psalmus David cum fugeret a facie Abessalon filii sui 2Domine quid multiplicati sunt qui tribulant me multi insurgunt adversum me 3multi dicunt animae meae non est salus ipsi in Deo %eius; diapsalma 4tu autem Domine susceptor meus es gloria mea et exaltans caput meum 5voce mea ad Dominum clamavi et exaudivit me de monte sancto suo diapsalma 6ego dormivi et soporatus sum exsurrexi quia Dominus suscipiet me 7non timebo milia populi circumdantis me exsurge Domine salvum me fac Deus meus 8quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa dentes peccatorum contrivisti 9Domini est salus et super populum tuum benedictio tua

« Prev Psalm 3 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |