« Prev Psalm 4 Next »

Chapter 4

1in finem in carminibus psalmus David 2cum invocarem exaudivit me Deus iustitiae meae in tribulatione dilatasti mihi miserere mei et exaudi orationem meam 3filii hominum usquequo gravi corde ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium diapsalma 4et scitote quoniam mirificavit Dominus sanctum suum Dominus exaudiet me cum clamavero ad eum 5irascimini et nolite peccare quae dicitis in cordibus vestris in cubilibus vestris conpungimini diapsalma 6sacrificate sacrificium iustitiae et sperate in Domino multi dicunt quis ostendet nobis bona 7signatum est super nos lumen vultus tui Domine dedisti laetitiam in corde meo 8a fructu frumenti et vini et olei sui multiplicati sunt 9in pace in id ipsum dormiam et requiescam 10quoniam tu Domine singulariter in spe constituisti me

« Prev Psalm 4 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |