Contents

« Prev Psalm 2 Next »

Chapter 2

1psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania 2adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma 3disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum 4qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos 5tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos 6ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius 7Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te 8postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae 9reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos 10et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram 11servite Domino in timore et exultate ei in tremore 12adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta 13cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo

« Prev Psalm 2 Next »
VIEWNAME is workSection