« Prev Psalm 148 Next »

Chapter 148

1alleluia laudate Dominum de caelis laudate eum in excelsis 2laudate eum omnes angeli eius laudate eum omnes virtutes eius 3laudate eum sol et luna laudate eum omnes stellae et lumen 4laudate eum caeli caelorum et aqua quae super caelum est 5laudent nomen Domini quia ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 6statuit ea in saeculum et in saeculum saeculi praeceptum posuit et non praeteribit 7laudate Dominum de terra dracones et omnes abyssi 8ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum eius 9montes et omnes colles ligna fructifera et omnes cedri 10bestiae et universa pecora serpentes et volucres pinnatae 11reges terrae et omnes populi principes et omnes iudices terrae 12iuvenes et virgines senes cum iunioribus laudent nomen Domini 13quia exaltatum est nomen eius solius 14confessio eius super caelum et terram et exaltabit cornu populi sui hymnus omnibus sanctis eius filiis Israhel populo adpropinquanti sibi

« Prev Psalm 148 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |