« Prev Psalm 149 Next »

Chapter 149

1alleluia cantate Domino canticum novum laus eius in ecclesia sanctorum 2laetetur Israhel in eo qui fecit eum et filii Sion exultent in rege suo 3laudent nomen eius in choro in tympano et psalterio psallant ei 4quia beneplacitum est Domino in populo suo et exaltabit mansuetos in salute 5exultabunt sancti in gloria laetabuntur in cubilibus suis 6exaltationes Dei in gutture eorum et gladii ancipites in manibus eorum 7ad faciendam vindictam in nationibus increpationes in populis 8ad alligandos reges eorum in conpedibus et nobiles eorum in manicis ferreis 9ut faciant in eis iudicium conscriptum gloria haec est omnibus sanctis eius

« Prev Psalm 149 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |