« Prev Psalm 147 Next »

Chapter 147

12alleluia lauda Hierusalem Dominum lauda Deum tuum Sion 13quoniam confortavit seras portarum tuarum benedixit filiis tuis in te 14qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti satiat te 15qui emittit eloquium suum terrae velociter currit sermo eius 16qui dat nivem sicut lanam nebulam sicut cinerem spargit 17mittit cristallum suum sicut buccellas ante faciem frigoris eius quis sustinebit 18emittet verbum suum et liquefaciet ea flabit spiritus eius et fluent aquae 19qui adnuntiat verbum suum Iacob iustitias et iudicia sua Israhel 20non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestavit eis

« Prev Psalm 147 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |