« Prev Psalm 146 Next »

Chapter 146

1alleluia Aggei et Zacchariae laudate Dominum quoniam bonum psalmus Deo nostro sit iucunda * decoraque; laudatio 2aedificans Hierusalem Dominus dispersiones Israhel congregabit 3qui sanat contritos corde et alligat contritiones illorum 4qui numerat multitudinem stellarum et omnibus eis nomina vocans 5magnus Dominus noster et magna virtus eius et sapientiae eius non est numerus 6suscipiens mansuetos Dominus humilians autem peccatores usque ad terram 7praecinite Domino in confessione psallite Deo nostro in cithara 8qui operit caelum nubibus et parat terrae pluviam qui producit in montibus faenum et herbam servituti hominum 9et dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum 10non in fortitudine equi voluntatem habebit nec in tibiis viri beneplacitum erit ei 11beneplacitum est Domino super timentes eum et in eis qui sperant super misericordia eius

« Prev Psalm 146 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |