« Prev Psalm 141 Next »

Chapter 141

1intellectus David cum esset in spelunca oratio 2voce mea ad Dominum clamavi voce mea ad Dominum deprecatus sum 3effundo in conspectu eius deprecationem meam tribulationem meam ante ipsum pronuntio 4in deficiendo ex me spiritum meum et tu cognovisti semitas meas in via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi 5considerabam ad dexteram et videbam et non erat qui cognosceret me periit fuga a me et non est qui requirit animam meam 6clamavi ad te Domine dixi tu es spes mea portio mea in terra viventium 7intende ad deprecationem meam quia humiliatus sum nimis libera me a persequentibus me quia confortati sunt super me 8educ de custodia animam meam ad confitendum nomini tuo me expectant iusti donec retribuas mihi

« Prev Psalm 141 Next »
Please login or register to save highlights and make annotations
Corrections disabled for this book
Proofing disabled for this book
Printer-friendly version





Advertisements



| Define | Popups: Login | Register | Prev Next | Help |